Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/210

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

182


AZOARA LXXXIX.

In n. etc. Animas malorum, vi coactasque, bonorum autem leniter et sponte extrahunt angeli, praeceptaque divina citius omnibus aliis descendendo prophetis afferunt. Die vero bimembris sonitu buccinae, corda fient contemptu plena, oculique tenebris eorum, videlicet qui se velut prius ad foveas redire plurimum optabunt. Nonne vides, qualiter Pharaonem confessum se Deum esse maximum, indeque semper contradicentem Moysi, quem Deus affatus in loco benedicto iussit eum adire Pharaonem, ut ipsum pro posse suo virtutes gerendo converteret, viamque rectam patefaceret, Deus in hoc mundo pessundedit suum ob stultiloquium, saeculoque futuro fortius supplicium inferens. Haec quidem divina vindicta timentibus Deum est memoranda. An estis vos illo potentiores, qui coelos creans et ornans, sursum extulit, et terram extendens ipsam vobis animabusque caeteris stabilem montibus velut anchoris firmavit, et aquas ac herbas in ea produxit, noctemque tenebrosam, diemque splendidam fecit. Die quidem gravissima contingente, quisque suorum recordabitur operum, et ignis ingrediendus ab omnibus contradictoribus, huiusque mundi dilectoribus, propalabitur visuris. Timens autem stationem coram divina praesentia, animamque suam reprimens ab huius mundi voluptatibus et amoribus, paradisum possidebit.

¶ Quaerentibus adventum illius horae, responde, Illum soli Deo patere, teque nullos nisi timentes illam castigare: Qua visa, optabunt se non duxisse vitam huius mundi, nisi per unius horae diei seu noctis spacium.

AZOARA XC.

In n. etc. Ad te caeco veniente, discedens iratus es. Ille tamen forsan ad bonum converteretur, vel saltim quod sibi commodum esset, reminisceretur. Pecuniosis autem atque divitibus te vinciri atque favere quaeris, ut sic tibi munera faciant. Sed cur inde tractas, seu curas? A timente quidem mendicatum, et a te quippiam quaesitum veniente, diverteris. Haec quidem scire volentibus summe commemoranda sunt, librisque benedictis sunt adnotata scriptorum manibus. Homo quidem ob incredulitatem suam periit, quem de spermate plasmatum Deus integre formavit, eique deinceps vias suas patefecit, tandem eum ad mortem atque foveam duxit, omnes deinde voluntate sua potente resuscitaturus. Cur igitur mea praecepta non exequitur? Recordetur saltim homo, suum victum atque substantiam considerans. Nos enim aquam ad fructuum ortum misimus. Nos terram aperuimus, et in ea messes ac uvas, et bletes ac olivas, et herbas vobis bestiisque vestris, et poma, palmasque praebuimus. Illa quoque die contingente homo derelinquit fratrem suum, et utrumque parentem, et mulieres, atque filios. Omni namque tunc suum proprium peragere negotium satis erit, atque magnum. Quorundam autem facies illa die speciosae fient, et hilares, atque ridentes: Aliorum autem, videlicet incredulorum, malum suum videntium, pallentes erunt et cinericiae.

AZOARA XCI.

In n. etc. Die qua sol obscurabitur, stellaeque cadent, montesque fient pulvis, locaque villarum herema, bestiarumque sylvestrium inter se similiterque inter se vicissim conventus aderit, et ad corpora redibunt animae, et foemina de suae caedis occasione quaesita fuerit, librique semetipsos ad perspiciendum inscriptum sibi revolvent, coelumque plicam