Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/211

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

183


plicam in unam colligetur, focusque fortiter accensus, et paradisus ornata fuerit: Tunc inquam omnis anima suos actus omnes agnoscet. Per stellas combustas, et retrogradas, atque directas, ac noctem obscuratam, et auroram, hoc verbum est boni prophetae, ipsum absque augmento diminutioneve ferentis, qui coram Deo potens est, ipsi devote serviens, suum praeceptum nunquam transgrediens. Nullatenus autem est daemoniaci, seu diaboli. Quo tenditis? hoc non est nisi commemoratio, tritaeque viae doctrina, omnibus qui rectificari studuerunt. Quod tamen nemini contingit, nisi Deo mundi domino volente.

AZOARA XCII.

In n. etc. Dum coelum semetipsum aperiet, foveaeque similiter, et stellarum casus, et aequorum concursus accidet, quid praemiserint, quidve reliquerint, omnes agnoscent animae. Cur igitur in Deum largum, munificum, homo non credis? Ipse quidem te pro velle suo formavit. Cur diei futurae contradicis? Tibi quidem praesunt vigiles custodes, diserti scriptores, omnes tuos actus scientes atque notantes. Timentes atque boni bonum atque gaudium assequentur: Contradicentes et increduli, focum interminabilem, nunquam illos dimissurum. Sciendum quidem, illa die neminem aliis imperare: Sed divina manus omnia tenebit.

AZOARA XCIII.

In n. etc. Qui modum examinando non servant, videlicet infra sistentes, cum caeteris reddunt, ultra vero cum accipiunt, licet se minime venturos ante Deum in die publicae resurrectionis arbitrentur, gravi supplicio punientur. Huiusmodi quidem malorum, caeterorumque diei futurae nostrisque praeceptis contradicentium, malorum autem tantum: qui lectionem nostrorum praeceptorum audientes, illa priorum esse mirabilia confirmant. Quippe Deus sua corda sigillis ob suos actus impressit, discessurus ab illis die iudicii ad ignem tendentibus, cum angeli dicent: En a vobis saepius contradictum. Horum in quam liber suis malis insignitus, in terrarum infima reconditur. Liber autem bonorum formosissime scriptus, altissimo loco ponetur, legendus hominibus Deo propinquis: qui pulvinaribus, stramentisque sericis paradiso quiescent, potaturi vinum sapidum, et velut muscus odoriferum: suisque faciebus omnis inerit decor atque pulchritudo. Erit quidem illi vino commixtum de thosucz I fonte, videlicet a Dei propinquis potando. Credentes quidem talia, hoc maxime pro illis laborare deberent. Illa quidem die credentes hoc derisi, saepius deridebunt incredulos, qui cum fructibus ad suas mulieres transeundo, illos erroneos, curaque carentes saepius adpellare consueti sunt.

¶ Tunc autem illi boni suis cubantes culcitris, an suorum factorum meritum suscepturi sint, aspicient.

AZOARA XCIIII.

In n. etc. Quando coelum dividetur, tellusque pessundata occulta sua quoquam revelabit, propter Dei praeceptum atque iusticiam, homo tunc ad Deum iturus, opus tuum omne reperies. Cuiuscunque dextrae sua charta tradetur. Ille quidem levem habiturus computum, ad suos redibit hilaris. Cuicunque vero charta post tergum committetur, clamabit: Heu heu quam gravis, quamque difficilis hora. In ignem enim proiicietur, ob gaudium hic inter suos habitum, et quoniam minime sperabat se rediturum ad Deum, vel visurum eum unquam. Per occasus ruborem, noctemque tenebrosam, lunamque deficientem, ex hinc mandata