Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/215

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

187


AZOARA CIX.

In n. etc. Die qua movenda est tellus, omnes suas res ponderosas eiicient, omnisque dicet anima factum suum omne. Deo iubente, venient homines ordinatim, auditum Deum omnibus omnia facta sua monstraturum: Ubi beatitudinem praestat, quantum est formica brevis, beneficium, et tantundem maleficium infoelicitate.

AZOARA CX.

In n. etc. Quando strepitum anhelo pectore emiserint equi, et ex suorum pedum ictibus ignis e lapidibus excussus, et e terra pulvis elevatus mane praeda facta contingit, homo bonorum atque divitiarum studiosus, Deo nequaquam inde gratiam seu gloriam persolvit. Nonne cogitavit, quod Deus homines e foveis suscitaturus, illis suscitatis omnia facta sua revelabit.

AZOARA CXI.

In n. etc. Die mandati gravis exibunt homines velut culices, nunc hac nunc illae promoventes, fientque montes ut lana decerpta, Et cuicunque pondus immensum praeponderabit, vitam vivet optimam: cui vero leve contigerit, in ignis fervidi praecipitium corruet.

AZOARA CXII.

In n. etc. Quando nostri rerumque nostrarum nostra benignitate multus excrevit numerus, ad foveas usque negligentes accessistis. Quod vobis evidenter improperabitur, quando re ipsa, fervoreque foci vestris oculis perspecto, a nobis omnes actus vestri perquirentur.

AZOARA CXIII.

In n. etc. Per huius horam, et historiam, homo damnum atque perditionem insequitur, nisi tantum credens, atque beneficus, et veritatis monitor, ac indurator.

AZOARA CXIIII.

In n. etc. Rerum vilificator, et obtrectator, atque pecuniae coacervator avarus, quam sibi durabilem, et semetipsum immortalem arbitratur, igne fervente, videlicet interminabili hominumque corda comburente, et desuper corda imprimente damnabitur.

AZOARA CXV.

In n. etc. Nunquid te latet, qualiter Deus artes hominum elephantis errore coegit, immittens illis volucrum multimodarum cohortes quam plurimas, quae per nigrorum lapidum iniectum, illos velut tritici corticem evacuabant.

AZOARA CXVI.

In n. etc. Homines Corasch in aestivo hyemalique motu suo, semperque securitatem nunc adepti, dominum huius domus, qui illos ex pavidis tutos atque securos, ex indigentibus copiosos atque saturos reddidit, corde puro suppliciter invocent.

AZOARA CXVII.

In n. etc. Legi contra dicentes, et orphanos sua privantes substantia, ac orationum obliti, nullique de sua substantia benefacientes, nisi propter ostentationem superstitionemque, velut mali perdentur penitus.

AZOARA CXVIII.

In n. etc. Tibi iam fontem in paradiso praeparavimus. Orationem igitur coram