Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/24

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

PRO EDITIONE ALCORANI


simplicia, fidei et charitatis rectissimae normae quadrantia: in Alcorano sine ordine res congeruntur, omniaque sparguntur confuse atque perturbate, ut quaedam Labyrintho inexplicabiliora sint, etiam confessione illorum qui exercitati sunt in doctrina Machumetis. Nulla prope argumenti explicatio rite confecta inest, nullus lepos aut suavitas orationis, quae lectorem detinere possit, unico rhythmo excepto, ob quem Saraceni Alcoranum mirifice praedicant. Utque semel dicam, Scriptura oracularis aurum et argentum septies purgatum, et triticum purgatissimum, et lux clarissima existit: doctrina Machumetis scoria, et inanes paleae, et densissimae tenebrae iudicari debet.

In doctrina CHRISTI apparet, quod pollicetur, iugum suave, et onus leve: in Alcorani codice iugum durum et insuave, et onera difficillima: quantumvis Machumet promittat se religionis rationem faciliorem attullisse, videaturque viribus hominis tribuere salutis aeternae adeptionem. Cur igitur tam molestum est professis CHRISTUM, eius doctrinam auscultare: quum Machumetistas non pigeat, gnaros literarum, quotidie tempus aliquantum lectioni Alcorani tribuere? Quanta reprehensione digni sunt literarum studiosi, qui nugis ineptissimis saepe delectantur, et in eis bonam partem vitae convertunt, sacras autem literas fastidiose relinquunt, aut summo cum taedio legunt: quum Alcoran inter Machumetanae philosophiae studiosos statis horis, utque vocant, canonicis, perlegatur singulis mensibus. Cur in proceribus Christianis tam levis est cura, ut doctrina pietatis per idoneos viros colatur sedulo et dextre in Ecclesia: ut scholis praeficiantur magistri sanctis moribus, et eruditione minime vulgari praediti, qui iuventutem recte instituant ad pietatem, et prudentiam, et eloquendi facultatem, unde reipublicae viri suppetant, qui eam feliciter gubernare possint: ut rebus tam necessariis, et sine quibus nullo pacto incolumis potest quaecunque civitas consistere, legitima portio ecclesiasticarum opum impendatur? ut de privatis hic taceam. Si quidem Alcorano docendo magnifica gymnasia destinata sunt, et opes ingentes, quibus ingenia exercitentur, foveanturque tam qui docent, quam qui discunt perbenigne. Caeterum Alcorano reguntur non ratum caeremoniae, et religionem spectantia, verumetiam politica tam in castris quam domi. Unde nomophylaces, qui hodie Turearum dialecto vocantur Iescherchadii, potestatem habent retractandi sententias per imperatorem latas, si legibus Machumetis repugnent. Quae autem hodie in populo Christiano doctrinae coelestis reverentia? Vulgares homines admoneri se, et vitia sua carpi non ferunt aequo animo, sed recalcitrant undique, dicentes se nolle regi a sacerdotibus. Magistratus autem tantum non crimen laesae maiestatis interpretantur, si acta eorum aliquando sacrae doctrinae pugnantia redarguantur Dei verbo. Quae ingratitudo et perversitas magnum profecto malum dabunt, nisi corrigantur.

Adhaec perspectus Alchoran mirifice monstrat, quam faciant imprudenter illi magistratus, qui prohibendo Evangelii praedicationem, conantur veterem (ut aiunt) fidem retinere, et confirmare suam potestatem vel tyrannidem, et prohibere motus atque novationes rerum. Quo facto, isti sibi et subdito populo pessime consulunt. Quandoquidem illud plurimum iuvit conatus Machumetis, quia reperit in Arabia populum barbarum, et stupidum, sine cognitione rerum, sine doctrina coelesti: qui nomina duntaxat evangelii et veteris testamenti haberet, ac tenuem noticiam Christi. Nam per initia restitit populus Machumetis et discipulorum eius doctrinae iis rationibus frivolis, quae in ore vulgi carentis solida gratiae et fidei doctrina hodieque audiuntur: Maiores nostri vixerunt, et mortui sunt in hac religione: quapropter et nos eam retinebimus pertina-