Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/258

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

CONFUTATIONUM LEGIS MAHUMETICAE,

secundo hoc Tomo comprehensarum Catalogus.

Ludovici Vivis Valentini de Mahomete et Alcorano ipsius Censura, e Libris eius de Veritate fidei Christianae decerpta.

De Mahometo, eiusque legibus, et Saracenorum rebus, ex Volaterrano.

Mahumetanorum sectam omni ratione carere, Commentatiuncula lectu dignissima, Hieronymo Savonarola autore.

Disputatio Christiani eruditissimi, qui diu versatus est apud principem Sarracenorum cum magna dignatione: et Sarraceni sodalis ipsius, adversus doctrinam et flagitia Mahumetis.

Cribationum Alcorani Libri tres, Reverendiss. atque doctissimo D. Nicolao de Cusa Cardinali autore.

Richardi fratris ord. Praedicatorum, Confutatio legis a Mahumete Sarracenis latae, e Graeco Demetrii Cydonii Latinitate donata, Bartholomeo Piceno interprete.

Christianae fidei Exomologesis, sive Confessio, Sarracenis facta, cum primis quidem pia, et spiritum plane Apostolicum redolens, e Graeco conversa, incerto autore.


ACCESSIT nunc postremo,

IOANNIS Cantacuzeni Constantinopolitani regis, contra Mahometicam fidem Christiana et orthodoxa assertio, libris quatuor, Graece ante annos plus minus ducentos scripta, et per Rodolphum Gualtherum Tigurinum latinitate donata.