Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/285

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

a deo misericordiam consecutum divitem et magni cordis subtilium capacis et alti nominis factum; quem ipse deus doctorem rudis gentis Arabicae et idolatrae constituit legatumque suum ad ipsas creavit et eis prophetam praeposuit absque tamen manifesta miraculorum potestate, ut gentem illam sibi commissam ab errore in viam rectam reduceret.

Et revelavit ei deus, ut fidem Abrahae viri iustissimi, qui a deorum cultura recedens unum solum deum universorum creatorem adoravit, acceptaret et ab Arabibus acceptandam suaderet absque tamen violentia coactione praedicaretque illum solum et unicum omnium creatorem et non alium esse imperatorem et regem universi, omnium bonorum datorem, omnipotentem vitae et mortis dispensatorem, sapientem, incorporalem, incomprehensibilem et interminabilem seu infinitum, pium et misericordem veniaeque datorem omnibus fidelibus ipsum adorantibus et invocantibus; qui in die illa tremendi iudicii, quae erit omnium terminus, resuscitabit mortuos ea facilitate, qua ipsos creavit, et iudicabit inter bonos et malos dans fidelibus et credulis secundum merita sua perpetuam paradisi omnium voluptatum et desideriorum mansionem et vitam optimam, incredulis vero et malis iuxta demerita cuiusque gehennam et perpetuam poenam. Librum vero Alkoranum a deo descendisse dicunt, cuius libri mater et verissimum fundamentum fides praemissa unius dei, et reditus omnium ad ipsius terribile iudicium affirmant.

Alia autem, quae in ipso libro continentur, quaedam aiunt probationes illius fidei, quaedam vero leges Arabum, quas secundum librum illum creduli Arabes servare tenentur, si deo, quem colunt, oboedire et in eius gratia persistere volunt et iuxta merita felicem assequi in paradiso remunerationem. Unde omnes hanc fidem tenentes Muselmanos scilicet sanae fidei appellant, sive sint homines sive angeli aut daemones. Hanc igitur fidem dicunt de necessitate salutis omnes, qui ignem aeternum vitare volunt, tenere oportere, in quam, ut aiunt, praeteriti prophetae consentiunt. Ideo liber ille nulli prophetarum contradicit, sed approbat eos et confirmat libros a deo ipsis traditos scilicet testamentum Moysi, psalterium David et evangelium traditum Iesu Christo filio Mariae virginis concludens omnes praedicta credentes et legem in libris legis suae scriptam observantes liberari a gehenna.

Dicunt etiam, quomodo omnibus gentibus deus nativos nuntios miserit et eas commonuit, quid credere et agere ipsas oporteat, ut in die iudicii inter bonos connumerentur et paradisum plenum gaudii assequantur, ne causam habeant tunc se excusandi non recepisse doctorem et commonitorem, quodque illis dei nuntiis credere debeant et divinis per eos promulgatis praeceptis oboedire, in quo decipi non poterant. Quomodo enim dei verbo parendo in deo confidens, qui est veracissimus, quisquam in die illa se posset reperire deceptum? Quare concludunt, quod, si varietas legum vel rituum in identitate fidei in variis gentibus per dei nuntios praecepta reperiatur, hoc quidem oboedienti nequaquam, quominus apud piissimum atque iustissimum iudicem condignum praemium assequatur, obesse poterit. Enumerat autem prophetas et dei nuntios, quibus credendum erat: Abraham, Ismaelem, Isaac, Iacob, Moysen, Christum et alios plures. Haec est summa continentiae Alkorani secundum libri illius laudatores..

III. Quid continet Alkoranus secundum iudicium perfectorum. Sed qui tam inter Arabes quam Christianos perfectionem dei dono assecuti sunt, advertunt, quomodo sub praetextu huius eradicationis idolatriae inserit Christum nec dei filium nec crucifixum et quod haec adiectio videtur totius libri intentio scilicet quod Christum seu Messiam nec dei filium nec crucifixum persuadeat; quoniam Christum filium dei esse et in cruce mortuum est fides illa, quae vincit diabolum et mundum et solum est vera et perfecta et nulla fides praeter illam resistere potest diabolo et dare victoriam et immortalem vitam fideli in regno caelorum intellectuali et incorruptibili. Ideo hoc medio Satan de mundo ipsam evangelicam fidem omnino eliminare conatur, quemadmodum multa videmus Christianorum regna iam a fide vera Christi recessisse et Arabum legem acceptasse. Scimus autem tam ex evangelio quam Alkorano Mahumetum non posse praevalere, sed Christus demum vincit, ut infra patebit. Multi etiam Christiani sub principibus sectae Arabum Christo devotius serviunt et infiniti Christiani renegati et Arabes et eiusdem legis cum ipsis timore gladii fingentes se illius sectae in hora mortis profitentur se Christianos. Sic finaliter omnes facient.