Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/287

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

tibi missam agnosces, ne sis ambiguus nunc negans nunc affirmans.» Ecce iubet in dubiis recurri ad libros priores, qui etiam admittit, quod veriores seu meliores libri ostendantur et illis stetur. Sic enim capitulo XXXVII dicit: Moderni te magum affirmantes tu dic: «Librum isto meliorem vestrum dictum affirmantem afferte eumque benivole sequar.» Ecce quomodo non vult affirmare Alkoranum evangelio praeferendum. Non sunt igitur ea, quae in Alkorano continentur, ut dei verba acceptanda, quando prioribus a deo traditis et per Alkoranum admissis libris adversantur.

V. Quod evangelium sit Alkorano praeferendum. Descendentes itaque ad magis particularia, ut deveniamus ad id, quod intendimus, scilicet evangelium Alkorano praeferendum, dicimus eum, qui Alkoranum in Hispania in Latinum vertit, referre in principio V capituli seu Soret Amram sic haberi: «Deus pius et misericors vivus et altissimus praeter quem non est alius, qui prius testamentum deinceps evangelium rectas vias hominibus tradidit, postremo librum veracem videlicet Alfurkan vestrae legis confirmatorem vobis desuper praebuit isteque continet verba quaedam firmissima et infringibilia, quae sunt libri mater ac materia», quaedam vero alia etc. Ecce quomodo vetus testamentum et evangelium rectas vias dicit continere et confirmat ipsa.

Alfurkan vero dicit veracem et continere quaedam firmissima, quae sunt mater ac materia libri, et quae illa sint supra dictum est et continentur in oratione in principio libri, quod principium mater libri nominatur scilicet quod sit unus deus creator adorandus et timendus ut terribilis iudex in die ultimi iudicii, quando est resurrectio. Alia non habent illam firmitatem infringibilem, quare ubi discordant cum testamento vel evangelio potius standum illis. Ad idem attente advertendum, quomodo in Alkorano legitur deum Iudaeis dixisse capitulo XII: «Christum Mariae filium, cui commisimus evangelium, quod est lumen et confirmatio testamenti ac castigamen et recta via timentibus deum, ad vestrae legis complementum misimus.» Alibi saepe nominat evangelium lucidum et aliquando splendidissimum.

Cum hoc ita sit, quod evangelium in se omnia necessaria ad salutem contineat et suppleat ad legem veteris testamenti, quae supplenda restabant, nihil igitur in Alkorano reperitur, quod sit necessarium ad salutem ultra id, quod in evangelio continetur et non est aliquid necessitatis in ipso Alkorano, quod non sit evangelio conforme. Ait etiam quidam devotus et Arabicae linguae peritus, qui in Baldach studio Alkorani operam dedit, in capitulo Elmeide sic haberi: «Limitavimus vestigia hominum per Iesum filium Mariae veracissimum patenter et dedimus ei evangelium, in quo est directio et lux et veritas manifesta.»

Ex his patet Alkoranum Arabes ad evangelium remittere tamquam ad lumen et rectam viam deum timentium. Dicit enim in Alkorano: «Sciendum quidem viros legum nullius legis fideive perfectionem assequi, nisi testamenti et evangelii ac huius libri a deo positi praeceptis pareant.» Nec hoc potest de illis Christianis intelligi, qui lucidissimum librum evangelii sequuntur, cum, ut ipse in plerisque locis attestetur, illos Christi discipulos in albis vestitos perfectissimos esse. Oportet igitur ut de Iudaeis et Arabibus, qui sunt viri legum, intelligatur. Mandatur etiam capitulo LXX Alkorani, quod «omnes boni deo serviant, ut Christus Iesus Mariae filius persuasit». Si igitur ad hoc boni Christiani nituntur, ut faciant quemadmodum ibidem Alkoranus continet, certissimum est ipsos ab illis qui Alkoranum credunt, irreprehensibiles esse.

VI. Quod evangelium sit lux veritatis Alkorani. Alkoranum dici non potest sufficere et via recta esse, nisi includatur in ipso evangelium; et solum illud constat lucem veritatis et rectae viae in Alkorano dici debere, quod evangelio consonat. Nec de evangelio haesitabat auctor Alkorani; allegabat enim passus et continentias evangelii de eo, quod Christo parabolas exponenti aliqui «abierunt retro», de grano frumenti, de caeco nato et aliis. Illud enim evangelium de quo locutus est et allegabatur per ipsum, in partibus Arabiae et undique reperitur etiam fortassis hodie et prius scriptum in aliquo antiquo volumine quam Alkoranus conficeretur.

Et cum ab initio fidei Christianae per tot centenos annos ante Mahumetum evangelium mundo publicatum et hucusque invariatum maneat, de quo nec Mahumetus tunc legitur dubitasse, mirandum est, cur Arabes pro intellectu Alkorani generaliter non addiderunt studio et lectioni evangelium, sicut multi sapientes eorum secrete evangelium summa devotione amplectuntur, cum sine eius scientia nihil perfecte ex Alkorano trahere possint. Sed ut quidam peritus ait alia causa non est nisi quia sapientes eorum sciunt