Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/292

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

deus per sapientiam facit. Et dicit Alkoranus: «Christus cum divinis virtutibus adveniens inquit: ‹En assum cum sapientia vestras dissensiones discussurus meque sequendo timete deum !›» Nominat igitur Alkoranus id, quod prius verbum aiebat, nunc divinam virtutem et sapientiam. Sic verbum ratio dicitur. Omnia enim cum ratione facta sunt; nihil enim est, cuius legitima ratio non praecessit. Sic verbum sermo dicitur, ars seu magisterium, per quod deus omnia facit. Evangelium vero illud nominat verbum, «sine quo factum est nihil» et idem verbum nominat dei unigenitum, «per quem fecit et saecula».

Sed cur potius Alkoranus nominat verbum quam filium illum «per quem omnia facta sunt»? Fortassis ex eo, quia, cum vellet omnem modum pluralitatis deorum eliminare a rudibus idolatris, noluit occasionem dare errandi illis, qui capere non poterant filiationem intellectualem aliter quam in sensibili mundo videtur. Intellectuali vero fecunditati propinquius verbum quam filius accedit. Neque apta est locutio deum habere filium; nam cum deus sit pater omnipotens omnium creator, qui omne id est, quod habet, cum nihil sibi deesse possit, non est apta locutio ipsum habere filium, quia idem videtur ac si diceretur deum patrem esse filium, cum habere in ipso sit esse. Propter hoc tamen non intendebat evangelio contradicere nec testimonio Iohannis Zachariae, quem approbat et ait esse confirmatorem verbi, qui in evangelio confirmat Christum esse «filium dei unigenitum». Unde cum illum, quem Christiani nominant Christum, dei verbum seu filium atque Mariae filium, ipse nominet Christum dei verbum et Mariae filium, tantum in hoc a Christianis videtur discrepare.

XIV. Obiectio ex Alkorano et eius solutio. Diceret aliquis: Nonne sic legitur in Alkorano: «Pars plurima mentiendo dixit deum habere filium ?» Quomodo haec non contradicunt evangelio? Dico Alkoranum se declarare; addit enim: «Coepitne deus filias plus diligere? Quid iudicatis immemores? An vestri dicti rationem firmam habetis? Librum quidem vestrum, si veraces estis, in medium afferte !» Ecce deum non habere filium humano modo evangelio non contradicit, cum deus sit spiritus, qui carnem et ossa non habet. Sed quod Christus sit unigenitus dei filius, librum evangeliorum in medium proferre poterimus et veraces reperiemur. Adhuc diceres: Nonne Azora antepaenultima sic habet: «Constanter dic illis deum unum esse necessarium omnibus et incorporeum, qui nec genuit nec est generatus nec habet quemquam sibi similem ?» Respondemus illam Azoram intelligi debere taliter, quod per ipsam intendit dare deo gloriam et non detrahere a Christo laudem. Unde cum incorporeus deus et deitas sint idem, si deus de quo loquitur Azora deitas intelligitur, non contradicit evangelio. Deitas enim, cum sit essentia divina, nec est generans nec genita nec habet aliam deitatem sibi aequalem, sed pater generat filium eiusdem essentiae.

Unde considerare te oportet, quod, licet idem sit deus et deitas, cum sit deus simplicissimus, sit penitus incorporeus et incompositus, tamen, quando respicis in deitatem, nullam vides generationem, si respicis in deum, vides ipsam, nam deum patrem nominari in testamento, psalterio et evangelio clare legitur, deitatem autem non legitur patrem vocari. Si igitur deo convenit, quod pater nominetur, et in hoc non imponitur ei ullum mendacium, tunc, cum verum sit ipsum deum esse patrem, non contradicit deo, quod et deus filius nominetur, cum pater non intelligatur pater sine filio. Etiam Azora illa, licet ad exclusionem plurium deorum posita sit, cum ad hoc totus liber principaliter tendere videatur per eius sequaces et ad hunc finem per eos irreprehensibilis iudicetur, tamen etiam secundum veritatem evangelicam Azoram tolerari potest deum scilicet nec genuisse nec generatum esse. Generatio enim in divinis, cum sit in aeternitate, numquam transivit in praeteritum, ut deus dicatur genitus vel generatus, sed deus pater aeternus generat deum filium aeternum eadem deitate deum et eadem aeternitate aeternum.

XV. Quod Iesus quia Messias est dei verus filius. Adhuc dico: In eo, quod Alkoranus dicit Iesum Mariae filium Messiam seu Christum, omnia, quae prophetae fatentur de Christo, ipse fatetur. Dicit autem Micheas propheta: «Et tu Bethlehem Ephrata parvula es in milibus Iuda; ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israel et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis.» Hic propheta de generatione Messiae loquitur; et duplicem ponit generationem: unam temporalem in Bethlehem aliam aeternam. Ab initio mundi prophetatum est deum Messiam salvatorem in mundum missurum. Certum est Messiam ante mundi constitutionem esse, ut Christus de se loquens in evangelio attestatur ad patrem dicens: «Clarifica me, pater, claritate, quam habui ante mundi constitutionem !» Ecce dicit: «Clarifica me, pater !» Unde si deus Messiam missurus erat illum, qui ante mundi constitutionem clarificatus fuit, utique ille Messias, qui ut omnium supremus et maximus salvator exspectabatur, dei filius fuit alius a patre ipsum missuro.

Deus igitur erat eiusdem scilicet naturae cum patre ante omnem creaturam; si enim tunc fuit, quando non nisi divina natura fuit, utique illius naturae fuit et ideo deus fuit. Hinc Isaias propheta dicebat: «Deus ipse veniet et salvabit