Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/296

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

lectus, verbum eius et utriusque spiritus propterea recedunt a vitrificatore, quia in efflatione videntur. Consimiliter fiunt omnes operationes intellectuales licet non corporali efflatione, sed intellectu, verbo eius et motu seu spiritu utriusque in sensibilibus per sensibilia in sensibili materia mediante medio et organo sive instrumento sensibili. A creatore vero omnia mediante verbo divino, motu seu spiritu in esse procedunt. Sicut enim ipse est absolutus ab omni contractione, ita absolute sine medio extrinseco creat intellectualem naturam et cuncta, ut vult.

Sed est considerandum, quomodo deus instruxit Heliam tertio Regum XIX, quod ipse non esset in forti spiritu seu vento subvertente montes nec in commotione cum sequente nec in igne commotionem subsequente, sed in sibilo aurae tenuis ignem subsequente. Dominum igitur in subtili sibilo tenuis aeris esse ipsum spiritum esse omni spiritu quantumcumque tenuissimo subtiliorem ostendit. Non est autem deus spiritus in sibilo tenui aliter quam spiritualiter sine loci occupatione sicut intellectus in sermone; neque spiritus ille, qui deus est, alicuius alterius spiritus aut accidens sicut accidit substantiae, sed est spiritus seu motus substantialis omnem substantiam et cuncta creans, in quo est omnium scientia sive ars et intellectus scientiae et artis pater, prout infra de hoc suo loco latius dicetur.

Substantiam igitur spiritum esse et deo similiorem, qui spiritus est, patet. Et quidam philosophus attendens, quomodo granum post evaporationem spiritus, in qua natura perdit fecunditatem, et seminatum fructum nequit producere, dicebat substantiam spiritum esse. Haec sic dicta sint, ut rudiores Alkorano subditi elevent mentem ad spiritualia considerando deum spiritum imitari per omnem substantiam quodque substantialia, quae solo intellectu conspici possunt, utique accidentalibus sensibilibus sint longe praeferenda, cum accidentis non sit esse, sed adesse, ac quod in scholis divinis studere debemus nequaquam comparantes generationem in divinis et intellectualibus generationi sensibili, nec gaudia vitae divinae, ad quam aspiramus, nequaquam gaudiis vitae mundanae, cum improportionabiliter intellectualia excedant sensibilia, ut sic de Alkorano recedant ad evangelium Christi totum intellectuale et divinum.


LIBER SECUNDUS

I. De theologia mystica, secundum quam deus est ineffabilis. Nunc accedamus ad elucidationem trinitatis, quam in divinitate colimus, et ostendamus Alkoranum pia interpretatione non contradicere trinitati, modo quo nos de ipsa loquimur, qui evangelio inhaeremus.

Dicit fortassis aliquis Arabs, quamvis negari nequeant haec, quae de laude evangelii dicta sunt per nos, qui Alkoranum uti dei verbum colimus, tamen cum sana fides sit unius solius et singularis dei omnium creatoris sine omni participe, sine sociis, sine pluralitate, sine filio seu filiis et aequalitate quacumque, et Christiani dicant pluralitatem dei patris creatoris et dei filii eius et dei spiritus sancti utriusque non contradicere evangelio, ideo Alkoranum Muselmani praeferunt evangelio et Califae in Baldach, ubi studium eius sectae est, inhibent evangelium et philosophiam publice legi; experti enim sunt ante prohibitionem eos, qui evangelio operam dederunt Christianos factos et quendam Califam Christianum crucem in secreto pectoris continue portasse ac philosophos Alkoranum deridere. Ideo XI capitulo Alkorani Christus dicitur: «Iesus Mariae filius deique nuntius suusque spiritus et verbum Mariae caelitus missum exsistit. In deum itaque illique suo legato credentes ne dicatis deos tres esse, cum non sit nisi unus deus, qui filio caret; eique omnipotenti universa caeli terraeque subiecta sunt. Christus quidem ipse minime negare poterit sicut nec angeli deo propinqui, quin dei subsit imperio.»

Ad hoc respondemus: Evangelium omnem deorum pluralitatem non solum damnare, sed impossibilem affirmare. Deum enim principium et unde omnia oriuntur, nemo dubitat. Plura-