Pluralitas quomodo esset principium, cum ante pluralitatem sit unitas seu singularitas, quae necessario est aeterna, cum sit purum principium, quod ideo aeternum esse necesse est, quia principium et non principiatum. Illud autem principium potest considerari sine respectu ad principiata, ut non plus sit principium quam non principium. Ea consideratione est penitus infinitum et interminum, incomprehensibile et ineffabile. Tunc certe, cum excedat omnem sensum et omnem intellectum et omne nomen et omne nominabile, nec dicitur unus nec trinus nec bonus nec sapiens nec pater nec filius nec spiritus sanctus et ita de omnibus, quae dici aut cogitari possunt, uti Dionysius Areopagita hoc astruit, quoniam omnia talia nomina excellit et antecedit in infinitum. Sic manet absconditus ab oculis omnium sapientium et nulli creaturae, sed sibi tantum cognitus et hoc tantum de ipso cognoscimus, quod ipse est ipsa infinitas excedens omnem creatum intellectum infinite. Eo modo, cum de ipso nihil proprie dici et affirmari possit, quod non excedat, in silentio ipsum admiramur et contemplamur et colimus.
De illo intermino et infinito deo loquitur Alkoranus XXIX capitulo dicens: «Sicque terminum » scilicet mundi huius seu diem iudicii «nullatenus mendacem expectans illum solum deum consideret, cuius nullus est terminus, praeter quem non est alius deus ». Et in capitulo LXIV: «Omnis quidem res mundana terminabitur; sola vero dei maximi largissimique facies est interminabilis. An negat hoc aliquis? Universis creaturis caelorum et terrae nova contingunt.»
II. De theologia affirmativa, secundum quam deus est creator trinus et unus. Alio modo advertimus mundum istum visibilem, cum aliter esse posset quam nunc est, non esse a se ipso, nam fuisset antequam esset, et cum aliter posset esse, puta aut maior aut minor vel alio modo, cum magnitudo sua sit terminata et finita, cui non repugnat quod maior sit aut minor, utique ab aliquo principio seniori ipso, id est quod est quod ipsum sic fecit et non aliter. Illud autem principium, cum non necessitaretur ab alio, quia principium, ante quod non est aliud principium, liberum fuit et est creare et non creare, quemadmodum intellectualis natura libera est in suis operationibus.
Sicut autem intellectus, quando operatur, necessario menti seu in comprehensione habet id, quod operatur – aliter nesciret, quid operaretur, et non esset intellectus –, habet etiam necessario in scientia seu arte id quod operatur; si enim arte operandi careret, quomodo operaretur? Habet denuo necessario id, quod operatur, in voluntate, cum nolens nihil faciat nobilis intellectus. Experimur haec in nobis, qui intellectualiter operamur, illa sic esse necessaria. Quomodo enim pictor per intellectum pingeret, nisi in mente haberet, quod pingeret? Et quomodo posset pingere id, quod menti habet, si scientia pingendi careret? Et quomodo perficeret, quando nollet? Unde videmus voluntatem non esse artem nec mentem nec artem mentem. Non enim eius, quod volo, semper artem habeo nec eius, quod menti habeo, scientiam seu artem habeo. Et licet scientiam pingendi habeam tamen Mahumetum depingere nequeo, cum ipsum mente non teneam. Unde et si mens, scientia et voluntas sint eiusdem intellectualis essentiae et naturae et ex mente generetur ars et scientia – carens enim mente caret arte et carens mente et arte caret libera voluntate et electione –, procedit igitur libera voluntas a mente et scientia seu arte. Et haec primo notabis.
Consequenter adverte, quomodo id, quod est in mente operantis intellectus, est etiam in arte et in voluntate et non aliud in mente, aliud in arte et aliud in voluntate; alias non esset una perfecta operatio. Id vero, quod in mente est, mens est, ibi enim comprehensum et comprehensio seu mentionatum et mens idem sunt, sic id, quod in scientia est, scientia est, scitum enim ibi est scientia, atque id, quod in voluntate est, voluntas est, ibi enim volitum voluntas est. Patet igitur non aliud esse mentem et aliud scientiam et aliud voluntatem, sed idem essentialiter, licet non convertibiliter sic scilicet, quod mens sit scientia seu voluntas, non tamen est aliud mens quam ars et voluntas.
Exigit igitur nobilitas intellectualis naturae, quae libera est, mentem non esse scientiam de se genitam; quia, cum sit ab ipsa mente genita, non est mens seu pater generans; sic exigit mentem et scientiam de se genitam non esse voluntatem ab ipsa et arte procedentem; procedens enim non est illa, a quibus procedit. Haec ideo, ut libere et perfecte possit intellectuales producere operationes. Haec agricola seminator grani bene capit: Oportet enim ipsum in sua comprehensione habere semen grani et in sua scientia artem seminandi granum et in voluntate voluntatem granum seminandi; seminare enim est opus intellectus. Et haec sic se habent.
III. Quomodo ex operatione intellectualis naturae videmus divinam.