Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/299

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

dicemus creatorem ista perfectione naturali carere, quam omnibus tribuit, ut sint meliori modo quo esse possunt? Sicut igitur creatum est unitrinum, ita et creator, cum creatum a se nihil sit et omne id, quod est, in hoc subsistat, quod est imago et similitudo creatoris. Trinitas igitur, quae in creatura videtur, est a trinitate increata tamquam imago ab exemplari et causatum a causa. Est igitur unitrinus deus, qui creavit unitrinum mundum ad sui imaginem et similitudinem. In divina igitur natura est fecunditas, proles et amor: Fecunditas deus est, qui et origo et pater, proles autem ipsius fecunditatis filius, amor nexus utriusque.

VI. Manuductio de intellectuali trinitate ad divinam. Et ut in creatura magis deo simili imaginem illius videamus, ad naturam intellectualem inspiciamus. In ipsa enim natura intellectuali speculativa quanta sit fecunditas, proles et amor, ostendunt nobis libri innumerabiles contemplativorum. Quot theoremata circa veritatem generavit intellectualis fecunditas, quot delectationes processerunt ab illis et suavitates spirituales, quae fecerunt illos pro nihilo habere gaudia huius mundi! Sic de intellectu practico dicendum, ut supra tetigimus. In illa enim natura intellectuali est fecunditas, quae de se generat verbum seu conceptum intellectualem, et ab ipsis procedit amplexus seu voluntas; quando enim mens verbum seu notitiam generat, statim procedit amplexus seu voluntas; sicut enim id, quod non scitur, non amatur, ita non potest non procedere a mente et notitia voluntas. Scientia enim est de numero bonorum honorabilium, bonum autem est, quod appetitur. Omnia enim bonum appetunt.

Ita patet, quo exemplo duci poterimus ad divinam trinitatem. Deus enim non potest dici ignorans se ipsum; si autem se intelligit, de se conceptum seu verbum sui ipsius generat, nec est idem generans verbum et genitum seu concipiens et conceptum, nec aliud in essentia divina, cum deus sui ipsius conceptum talem generat, quod non possit esse perfectior. Erit igitur aequalis aequalitate substantiali, quae est perfectior accidentali, quare nequaquam alterius naturae seu essentiae; sic nec amor ab ipsis procedens potest dici ea, a quibus procedit, nec potest dici aliud, cum sit perfectissimus ante omnem alteritatem, quare consubstantialis illis, a quibus procedit, et hoc intenditur.

VII. Manuductio eiusdem per amorem. Adhuc ut ratione utentes videant nos qui trinitatem credimus rationabiliter moveri, alio exemplo ad idem procedamus. Nemo est, quin videat amorem omnino necessarium ad hoc, quod mundus subsistat, quoniam eo sublato penitus nihil subsistere potest. In naturis intellectualibus et vitalibus amorem reperiri sicut et in omni, quod subsistit suo modo, certum est. Privabimusne deum amore, qui est creator et dator omnis amoris? Si igitur deum dicimus amorem habere, utique id est, quod habet. Deus igitur essentialis caritas seu amor est.

Quoniam autem amor unit, amor perfectissimus, qui maior esse nequit neque minor, cum sit substantialis, maxime unit. Video igitur in essentia ipsius amoris unientis unitatem. Quomodo enim esset unus uniens amor sine unitate? Video etiam aequalitatem in ipso, nam amor gignit sui ipsius aequalitatem scilicet amorem, uti dicitur: Si vis amari ama. Unitas igitur generat aequalitatem. Video deinde procedere ex unitate amoris et eius aequalitate utriusque conexionem, scilicet amorem connectentem unitatem amoris generantis et aequalitatem amoris geniti. Amor igitur est conexio patris et eius filii, a quibus procedit.

Certum est autem unitatem esse ante omnem multitudinem, quare aeterna, aequalitatem ante omnem pluralitatem, quia plura eo ipso, quod plura sunt inaequalia. Cadit igitur ab aequalitate inaequalitas; est igitur aequalitas aeterna. Sic et nexus aeternus, quia ante pluralitatem; plura enim necessario sunt ab invicem divisa, divisio vero cadit a conexione. Ante igitur omnem divisionem est conexio procedens ab unitate et aequalitate eius. Sic patet unitatem, aequalitatem et conexionem ante omnem multitudinem, inaequalitatem et divisionem aeterna esse. Et cum non possint esse tria aeterna, cum ante omnem multitudinem sit unitas, quam multitudo praesupponit, sicut inaequalitas praesupponit aequalitatem et divisio praesupponit conexionem, ideo unitas, aequalitas et conexio non sunt tria aeterna, sed una aeternitas. Sic non sunt tria, quia, si essent tria, essent tria aeterna. Non est igitur aliud unitas, aliud aequalitas, aliud utriusque nexus, quia tunc forent tria et tria aeterna; nec tamen propterea unitas est aequalitas aut conexio, cum aequalitas sit genita ab unitate, genitum autem non est generans, nec nexus est unitas aut aequalitas, quia ab ipsis procedit; procedens autem non est illa, a quibus procedit.

Patet igitur quomodo in essentia divini amoris unitas amoris, aequalitas amoris et nexus amoris non sunt tres amores, quia unus amor non est aliud ab alio, li