Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/30

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

fieri ad tutelam, quaedam fieri ad decorem, quaedam ad utrumque. Nam ad tutelam facta sunt a Salomone pacifico arma, licet tempore suo minus necessaria.

Praeparati sunt a David sumptus,[Nota marginalis:Contra perversam doctrinam pugnandum est modis omnibus.] parata et ornamenta templi divini constructioni et ornatui deputata, sed nec illa eius tempore alicui usui profecerunt: sed in usus divinos post eius tempora transierunt. Manserunt itaque ista aliquanto tempore ociosa: Sed incumbente necessitate apparuerunt, quae diu vacaverunt, fructuosa.

Nec tamen, ut mihi videtur, opus istud etiam hoc tempore ociosum vocare debeo. Quia iuxta Apostolum, vestrum, est et omnium doctorum virorum, omnem scientiam extollentem se adversus altitudinem Dei, omni studio, verbo et scripto impugnare, destruere, conculcare.

Quod si hinc errantes converti non possunt, saltem infirmis Ecclesiae, qui scandalizari et occulte moveri levibus etiam ex causis solent, consulere et providere doctus, vel doctior, si zelum habet iustitiae, non debet negligere. Propono inde vobis patres omnes,[Nota marginalis:Exemplo patrum haereses detegendae ac refellendae.] et praecipue patrem Augustinum. Qui licet Iulianum, Pelagianum, licet Faustum Manichaeum verbis et labore suo ad fidem rectam convertere nequiverit, non tamen quin de eorum errore magna contra eos volumina conderet, omisit. Sic de reliquis sui temporis, et non sui temporis hereticis, sic de Iudaeis, sic de Paganis faciens, non solum contra eos sui temporis nomines armavit, sed etiam ad nos et ad posteros omnes maximae aedificationis et instructionis charisma transmisit.

Si igitur reverentiae vestrae in his laborandi Deo adspirante voluntas fuerit, nam facultas per eius gratiam deesse non poterit, rescribite, et mittemus librum quemadmodum misimus[1] ut per os vestrum ipsius laude repletum, spiritui nequiciae spiritus benignus respondeat, et Ecclesiae suae thesauros gazis vestrae sapientiae suppleat.

INCIPIT QUAEDAM SUMMULA BREVIS

CONTRA HAERESES ET SECTAM

diabolicae fraudis Saracenorum,

sive Ismahelitarum.

Summa totius haeresis ac diabolicae fraudis sectae Saracenorum, sive Ismahelitarum, haec est.[Nota marginalis:Primo negant trinitatem, et binarium constituunt in divinitate. ] In primis primus et maximus ipsorum execrandus est error, quod trinitatem in unitate deitatis negant. Sicque dum in una divinitatis essentia trium personarum numerum non credunt, in unitate numerum evitantes, dum ternarium numerum inquam omnium formarum principium atque finem, sicque rerum formatarum causam et originem atque terminum non recipiunt, Deum licet ore confitentes, ipsum penitus nesciunt. Ipsi autem devii, ipsi variabiles, principium varietatis et alteratis[Nota marginalis:Legendum forte Alteritatis.] omnis videlicet binarium solum in unitate confitentur, scilicet ipsam divinam essentiam, et eius animam.[Nota marginalis:Anima Dei.] Unde deum pluraliter loquentem introducit suum Alcoran, quo nomine legem suam nuncupant. Et interpretatur Alcoran ex Arabico, collectio praeceptorum. Illi autem caeci Deum creatorem patrem esse negant: quia secundum eos nullus fit pater sine coitu. Christum[Nota marginalis:Christum ex parte agnoscunt.] itaque licet ex divino spiritu conceptum, Dei filium esse non credunt, nec etiam Deum, sed prophetam bonum, veracissimum, omnis mendacii atque peccati immunem, Mariae filium sine patre

  1. Videtur deesse partem, aut tale quiddam.