Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/304

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

et in Doctrinis ad Abdallah: «In die illo mandabit deus angelo mortis, ut omnem creaturam spiritum habentem interimat tam angelos omnes quam diabolos omnes quam homines, aves, pisces, beluas et pecora. Sic enim ait in Alkorano: Omnia mortua praeter deum» et subiungit, quomodo Adriel, angelus mortis, demum se ipsum interimet, post sequitur resurrectio sic dicens: «Tunc Seraphael accepta tuba, cuius longitudo quingentorum annorum, stans in Iherusalem insufflabit tubam et efflabit omnes animas interim ibi servatas », quae evolabunt «ad corpora sua.»

Secundum hanc opinionem certum est Christum non esse peremptum a Iudaeis quo ad animam, propter deum enim ipsum interfecissent et tales non debent censeri mortui. Unde id, quod Iudaei Christum suspenderunt, falsum est omnino, sed id, quod sequitur in Alkorano: «Profitentes etiam se suae caedis auctores cordibus suis non minimam ambiguitatem inde gerunt, sed eum nullatenus interfecerunt », est bene considerandum. Videtur enim, quod ex his verbis non negetur, quin Iudaei caedis Christi auctores esse possint, licet ipsum non interfecerint. Non negatur igitur Christum crucifixum in toto Alkorano, quam crucifixionem non Iudaei, sed Pilatus facere poterat, modo quo dicit evangelium.

XV. De resurrectione Iesu Christi. Quod autem Christus expers malorum mortuus et sua virtute iterum vivus accessit, ex capitulo XXVIII medio scilicet Alkorani videtur manifeste haberi, ubi Christus post multa sic scribitur locutus: Deus «me virum non difficilem, sed malorum expertem creavit, et super me est divina salus in die meae nativitatis et mortis, a qua vivus iterum accedam. Hoc est de Christo, Mariae filio, verbum verax, in quo tamen plurimi dissentiunt.» Ecce dicit de die mortis et non de die generalis resurrectionis, sicut dicit alibi de Iohanne Zachariae, ubi dicit, quod divina salus super ipsum Iohannem die nativitatis mortis et resurrectionis. Et ideo intelligo Christum ante illum diem mortuum et iterum vivum accessisse, modo quo evangelium hoc recitat. Unde non est verum Christum et omne vivum mori sonante buccina aut per Adrielem, mortis angelum, ut in Doctrinis Mahumeti legitur. Ideo pro correctione illius assertionis capitulo XLII addicitur omnia morti succumbere, «nisi quae dei dextera protexerit ». Et si aliquis sit illa protectione dignus, utique Christus erit quo nullus dignior, immo ipse est illa dei manus dextera seu potentia, per quam deus fecit et facit atque faciet omnia. Facit ad hoc id, quod legitur in Chronica Mahumeti et suorum successorum regum, Mariam matrem Iesu post ipsum quinque annis superstitem fuisse et LIII annos vixisse.

Sed dicite nobis, magistri legis Arabum: Si propter deum interempti non sunt mortui, quia apud deum vivunt, utique anima illorum a corpore separata vivet, debetne anima illorum post hoc die occisionis omnium viventium mori? Et si dicitis, quod sic, nonne ille dei amator in via dei ambulans, qui ea die interficitur per angelum mortis, etiam non moritur in anima, sicut si dudum ante fuisset interfectus? Si sic, non erit igitur ille secundum animam die generalis resurrectionis mortuus, quare nec prius interempti propter deum, non enim erunt peioris condicionis. Anima igitur omnium talium numquam morietur neque resurget, licet homo totus ex anima et corpore, qui mortuus fuit, resurget. Et quia non est conveniens dicere animam peccatoris mortuam et exstinctam a deo resuscitari ad finem, ut ardeat aeternaliter in gehenna, ideo Christi doctrina animam non posse occidi utique verissima est.

Oportet ergo, quod auctoritas Alkorani «omnia mortua praeter deum » intelligatur in comparatione ad deum, «qui solus habitat immortalitatem », a quo omne vivens in tantum vivit, inquantum ipse deus sibi tribuit. Sed deus tribuit animae intellectivae, ut libere vivat et iudicetur, si errorem veritati praefert; non deficiet igitur, cum sit subiectum divini iudicii. Animalia vero ratione carentia, cum non possint iudicari et ad iudicium ipsa resurgere non sit necesse, in vanum resurgerent. Et quomodo eadem animalia resuscitarentur anima priore non redeunte in corpus, quae penitus per mortem fuit exstincta et in nihilum redacta? Sic anima intellectiva cum creetur ex nulla praeiacenti materia, si ipsa per mortem in nihilum redigeretur, quomodo eadem iudicanda resurgeret? Ita nec angeli nec daemones resurrectione opus habent, cum sint intellectualis naturae etiam iudicati. Neque opus est, ut cuncta non iudicanda ad deum a quo sunt, redeant, cum apud ipsum nihil transeat in oblivionem seu praeteritum. Oportet igitur Arabes intelligere talia evangelio dissona modo quo Christiani evangelio inhaerentes. Ideo non sine optima causa Alkoranus evangelium saepe lucidissimum asserens rectam viam esse dicebat. Non est igitur asserendum Christum iterum moriturum et demum cum aliis resurrecturum, sed vere a mortuis resurrexisse.