Resurrexit autem die tertia propria virtute, qui habuit potestatem ponendi animam in morte et iterum sumendi eam in resurrectione. Unde sua resurrectio est, per quam omnes homines resurgunt, qui eiusdem sunt secum humanae naturae, quae in ipso est vitae immortali unita. Resurrexit autem tertia die, ut facto probaret resurrectionem mortuorum credendam, quam docuit die iudicii exspectandam. Ipse est igitur, in cuius morte morimur et in cuius resurrectione vivificamur et per quem accessum habemus ad deum patrem creatorem ad videndum ipsum in gloria sua et secum ipsum Christum Iesum eius filium semper benedictum.
Ex his quam breviter tactis constat mortem Christi in cruce ignominiosa maxima habere mysteria et fuisse tam fidelibus necessariam quam Christo gloriosam, qui mortuus est, ut clarificaret patrem et ostenderet, quantus ille est, cui Messias in suo corpore et turpissima et dolorosissima morte usque ad omnium terribilium terribilissimum ostendit oboediendum, et quanta est illius dei pietas et remuneratio fidelium, qui omnibus Christiformibus ob filii sui mortem eis communicatam cum eodem suo dilectissimo filio regnum vitae retribuit possidendum. Haec mors Christi crucifixi Iesum clarificavit esse divinae bonitatis filium, quoniam non fuisset adeo pius, misericors et voluntarius ad oboediendum usque ad mortem inclusive, nisi perfectissimus fuisset et deiformis, sic revelans patrem per testimonium in sanguine suo deum supra omnia amandum et sic ei serviendum et eius praecepta implenda et vitam futuram magnificandam usque ad huius miserae vitae contemptum. Ostendit etiam promissa patris sui et, quae de se ipso praedixit, impleta et veracem esse patrem seque eius veritatem omnemque scientiam et scripturarum mysteria atque, quantum sit pater de caelis ab omnibus diligendus, patefecit. Haec sciunt filii lucis, qui Christum sequuntur; et filii tenebrarum huius mundi amatores spiritu Christi carentes ignorant.
XVII. De fructu mortis Christi. Diceret aliquis zelosus Arabs: Si mors Christi clarificat patrem omnium creatorem, utique virtuosa et laudabilis est et de hac re gaudiosum foret plenius informari. Zelo illius viri conabimur pro nostra parvitate aliqua adhuc aperire, ut quisque sic esse non haesitet.
Nam cum non sit dubium peccata dividere inter deum et hominem, ut ait propheta dicens: «Peccata vestra diviserunt inter vos et deum vestrum » et hinc David propheta imitator dei ait: «Iniquos odio habui », hoc quidem peccatum potest esse ab ortu, ut sic in peccatis conceptus a matre exsistat ex immunditia et voluntate carnis, ut idem propheta se conceptum asserit. Et quoniam omnes sic ex Adam a matre «ex voluntate viri » concepti sunt et nemo mundus illa munditia, quae est deo grata Iob dicente: «Numquid iustificari potest homo comparatus deo aut apparere mundus natus de muliere ?» nascimur enim filii irae cum spiritu concupiscentiae carnis, qui non est de regno intellectuali caelorum dei nostri incorporei, et experimur ex pronitate ad malum, quam ab adolescentia habemus, nos non moveri spiritu dei bono, et hoc in nobis dei dono experimur; deus enim sic hominem composuit, ut malo viso expavescat, ut ait capitulo LXXIX Alkorani.
Quapropter nullus est ex Adam via concupiscentiae natus, qui non sit a deo vel vitio originis vel peccati actualis separatus solo Christo excepto, qui attestante etiam Alkorano a matre virgine Maria, quae numquam mala operata est, sine virili semine seu carnis voluntate mundissime natus exsistit, et non est natus filius irae et odii aut abominationis, sed mundissimus, quare deo inter omnes, qui fuerunt et erunt, homines dilectissimus. Hic utique nullum umquam peccatum fecit actuale. Ipse enim est, de quo scriptum est: «Qui peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore eius », et ita a deo numquam divisus seu separatus. Hunc divina sapientia in sui unionem assumpsit. Nam sicut sapientia malevolam animam et corpus subditum peccatis abominatur, sic diligit sanctam animam et corpus ab omni peccato mundissimum et sibi perpetuo foedere desponsat.
Ipse est igitur primogenitus similiter et unigenitus filius regis virtutum, qui est rex gloriae. Nam si Moyse teste deus dixit: «Filius meus primogenitus est Israel », negari non potest Christum in Israel omnium primum, quia Messias, atque ipsum primogenitum dei in orbem terrarum missum, qui et simul est unigenitus dei filius, ut ipse Christus ait: «Qui non credit in me, iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti filii dei.» Si igitur hunc suum dilectissimum primogenitum et unigenitum filium deus dedit pro salute mundi, utique maxime mundum dilexit. Quod autem hoc fecit, attestatur evangelium quod dicit: «Sic enim deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret etc.» Nonne empti sumus pretio magno puta pretiosissimo sanguine unigeniti filii sui, ut simus dei, qui fuimus sub principe tenebrarum?
Ait enim Alkoranus, quod Adam a deo praeceptum minime operatus ius mortale subivit. Unde totum genus humanum ob peccatum primi parentis spoliatum innocentia, quae sola in regno caelorum locum