in visione intellectuali et scientia, sapientia et cognitione.
Respondemus semper nobis apparuisse tantum inter paradisum Mahumeti et Christi interesse, quantum inter sensibilia et intellectualia aut inter visibilia, quae sunt temporalia et invisibilia, quae sunt aeterna. Sic et de Alkorano et evangelio pariformiter. Sunt tamen qui allegant pro excusatione compositoris Alkorani, quomodo ipse rudes Arabes trahere volebat, ut in unum creatorem crederent, qui dedit eis vivere in hoc saeculo temporali, quod ille etiam eis esset daturus in saeculo futuro perpetuo vitam sine defectu multo ista vita meliorem quodque ad hunc finem, ut in Alkorano legitur, plures similitudines introduxit, quas tamen non exposuit, sed sapientibus illas notas reliquit; et nisi exempla sumpsisset ab hac vita sensibili praedicendo futurae vitae iucunditatem, neque intellexissent neque moti fuissent propter promissa eis incognita. Ait enim capitulo LI: «Credentes et benefacientes pulcherrima loca paradisi possessuri omne suum velle perficient hocque lucrum est maximum; huius modi quidem pollicitum illis summam laetitiam denuntiat.»
Unde videtur unam conclusionem velle praedicare, scilicet quod deus est remunerator fidelium sibi servientium secundum spem et desideria servientis: qui servit pro temporali, temporalia assequetur, pro perpetuis perpetua, pro voluptuosis voluptuosa, pro intellectualibus serviens intellectualia habebit. Sic enim dicit capitulo VI: «Deus omnium vota dignoscens omniumque dives mundana quaerentibus temporale petentibusque caelestia summum bonum tribuit.» Et capitulo LI dicit: «Studioso bonorum huius saeculi dabimus illa, sed nullam in alio portionem habebit.» Ideo ubi in primo capitulo dicit bonos paradisum introire, «ubi dulcissimas aquas pomaque multimoda, fructus varios et decentissimas ac mundissimas mulieres omneque bonum in aeternum possidebunt », advertendum ad id, quod dicit: «Omneque bonum in aeternum possidebunt », utique illud non est aliud quam deus, tamen sensibilium promissiones saepissime repetit. Et demum in capitulo LXIV dicit: «Omnes itaque sapientes timeant deum dantem omnibus credentibus sapientiam suique notitiam.» Et capitulo CVII dicit: «Paradisum ‹...› apud deum sortientur.» Et saepe ponit similia, scilicet quod aeterna vita, aeternum gaudium et beatitudo sit remuneratio. Dicit etiam in Doctrinis, quod nulla futuri saeculi tradi possit similitudo.
Ideo non videtur finaliter evangelio contradicere, quod paradisum intellectualium et sapientum visionem dei et eius sapientiae seu Christi asserit. Ideo Alkoranus alibi eos, qui in inferno sunt, privatos ait discretione et sapientia. Etiam alibi enumeratis omnibus, quae in hoc mundo bona videntur et quae saepe promittit paradisum intrantibus, addit, quod bona futuri saeculi his omnibus sunt meliora, quoniam istud saeculum in comparatione ad illud futurum nihil sit. Unde sicut per similitudinem cruciatus ignis sensibilis poenam eorum, qui damnati sunt, describit, ita per aquam et fontes vitam salvatorum.
Non tamen complete intellectualem felicitatem describit secundum Avicennam in Metaphysica sua; nam licet esset de lege Arabum, affirmat Mahumetum corporalem felicitatem describere et quod intellectualis illa multo excellentior per sapientes melius describatur. Sed Alkoranus, licet minus extense, perfectam felicitatem sapientum ponat in notitia dei et sapientiae, quae est filius dei secundum praemissa, quemadmodum et evangelium ex Christi perfectissima doctrina. Praeterit enim iste mundus cum concupiscentiis suis; illa vero, quae futuri et perpetui mundi sunt, habent se ad ista huius mundi sicut perpetuum ad corruptibile. Unde notitia seu visio dei patris et sapientiae eius pascit immortaliter intellectum, quia sapientia est immarcessibilis, ut liber Sapientiae docet.
XIX. Invectio contra Alkoranum. Adverti, dum legerem Alkoranum, quomodo saepissime fit mentio de die tremendi iudicii paradiso et inferno et semper varie et per similitudines, cum aliter id, quod numquam in conceptum hominis intravit, describi non possit nisi coniecturaliter ad sensibilia, quae intelligibilium imagines exsistunt, et quia ita vidi per varias similitudines regnum caelorum figurari in evangelio et veteri testamento, intra me admittebam posse illa pia sequacium libri interpretatione excusari. Verum postquam legi ibidem castitatem in virgine Maria et in Iohanne Zachariae et generaliter in omnibus laudari et quod concubitus in templis prohibetur et lotio post ipsum praecipitur ante orationem ob eius foeditatem quodque mundities deo grata sit ac quod deum vident boni et cum ipso sunt in paradiso et quod deus ipsos maxime amet et eis id, quod maximum est, retribuet ac quod ipsum maximum simpliciter non sit nisi gaudium sempiternum incorporeum, et stupebam de eo, quod saepe de puellis et earum papillis et bestiali concubitu in paradiso totiens replicavit dicens capitulo LXXXVII illam esse optimam dei remunerationem credentium, et verecundabar illa turpia legere intra me dicens:
Si Mahumetus adscribit deo hunc librum plenum turpitudine aut si ipse scripsit et deo auctoritatem tribuit