Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/311

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

utrique deo filium tribuit, incredulos ait, licet de Iudaeis hoc non sit verum, quod deo filium tribuant.

Omnes autem incredulos saepissime damnatos affirmat. Sic capitulo XLIX dicit: «Firmatum est dei verbum super incredulos, quoniam perpetuum ignem inibunt.» Sed capitulo LI dicit: «Incredulos forsan deus omnes confundet, forsan multis veniam dabit.» Saepissime etiam dicit animas omnes redire ad corpora in resurrectione. In capitulo XLVIII dicit sic: «Morientibus mortis hora, ceteris hora sopitionis deus animas extrahit, quibusdam reddens eas ad horam scitam, quibusdam numquam, omnia pro suo velle faciens, quod mirandum est sapientibus.» Alibi angelos dicit animas e corporibus extrahere. Sic resurrectionem generalem, quam paene in omni capitulo repetit, in dubio dimittit, quando ait deum quibusdam animas extractas numquam reddere.

Ob hoc nihil certi apud ipsum manet nisi quod unus est deus creator universi. Ideo solum fidem unius dei saepissime asserit de necessitate salutis; et demum etiam de hoc dubitans resolvit omnem necessitatem ad haec verba: «Non est deus nisi deus et Mahumetus est nuntius eius», et addunt eius sequaces «magnus ». Deum nemo dicit parvum, quia magnitudinis eius non est finis. Nec quisquam dicit hoc falsum, scilicet quod deus sit deus. Etiam idolatra plures deos colens hoc verum fatetur deum, scilicet esse deum, quia per se notum. Nullus igitur incredulus nec fuit nec erit. Sed quod addit: «Et Mahumetus est nuntius eius», si intelligitur, quod sit nuntius veritatis, scilicet illius propositionis per se notae, non est magnum, semper enim verum fuit de eo et quocumque alio verum nuntium esse, qui hoc nuntiaret! Aliter autem hoc credere, scilicet quod Mahumetus sit nuntius dei, non potest esse necessitatis. Nam fuit tempus, in quo hoc fuit verissimum, scilicet «non est deus nisi deus», et falsum fuit, quod Mahumetus fuit nuntius eius, quia nondum natus erat.

Si igitur tunc per fidem illam «non deus nisi deus» salvabantur hoc credentes, ita necessario omnes omni tempore hoc tantum credentes. Nec tempore suo erat necessarium, quod omnes salvandi crederent Mahumetum nuntium dei, cum ipse fateatur se nuntium ad Arabes et suam nationem missum. Neque Arabes tenebantur sibi credere, quod esset nuntius dei ad eos, quando non venit cum miraculis et virtutibus talibus, quae in ipso dei verbum esse testificarentur, sed cum sine potestate miraculorum compareret et communem peccatorum vitam ageret fuissetque idolatra, ut alii Venerem colens, non mirum, si ei opposuerunt, quomodo per aliquem deorum offensus, ut se vindicaret, se nuntium dei finxisset, ut capitulo XX Alkorani. Alibi capitulo XXX opponebant ei, quomodo ipse homo eis similis esset, cum arte magica eos accessisset, «cuius volumen ‹..› vel somnium ‹...› vel ficticium » esset, et talia multa contra ipsum allegantes, quae non potuit aliter solvere nisi quod capitulo XXIX dixit: «Inquiunt: Si divinis cum virtutibus advenisset! Nonne testimonium de prioribus libris attulimus ?»

Ecce adducit in testimonium priores libros, scilicet evangelium et testamentum! Dicit enim capitulo XVII, quod mentio de eo fiat et nominetur «in testamento et evangelio », et capitulo LXX dicit Christum praedixisse nuntium «post me venturum » Mahumetum nomine denuntio, quem mendaciter magum dicent. Ecce omne testimonium, quod Mahumetus sit nuntius dei! Sed cum hoc penitus sit falsum, constat nihil verum manere nisi hoc solum: «Non est deus nisi deus.»

III. Cur dicuntur salvati credentes Alkoranum et quod gladius est magister. Postquam Mahumetus vidit se deficere in veritate et mendacia, quae ex testamento et evangelio allegabat, rudi et ignoranti populo non posse diu occultari Christianis et Iudaeis hoc verum negantibus, cum nec in ambobus nec in altero librorum allegatorum mentio fiat aut nominetur Mahumetus, ad arma se transtulit et populo dixit: «Iussit deus me gentes gladio expugnare, donec testificentur, quod non est deus nisi deus et quod ego sum nuntius eius; quod si hoc fecerint », confestim salvabunt «sanguinem et pecuniam suam.» Terrore igitur percussi multi mandato paruerunt et salvi facti sunt a sanguinis effusione et rapina et nominabantur salvati seu Muselmani.

Et attende quomodo saepe se solum nativum Arabum nuntium, qui prius prophetam non habuerunt, asserit. Deinde generaliter dicit in capitulo prophetarum deum dicere: «Non misimus te nisi ad universitatem gentium », in hoc ut in aliis contradictionem deo suo tribuens. Et demum, postquam multi accesserunt, dimisso quod foret nuntius dei «fecit praeconizari: Quicumque dixerit: ‹Non est deus nisi deus›, intrabit paradisum ». Et ut Arabes servare dicuntur, tunc intentio Mahumeti erat hanc confessionem faciens paradisum intrare, «etiamsi fornicatus, ‹...› latrocinatus » et alia peccata fecisset, quia fides salvaret. Deposuit igitur mandato dei sui capitulo LXXVI de titulo legationis nomen dei; sic enim ibi scribitur: Ut verax comproberis, non te «nisi nuntium tantum » dicas. Sic Mahumetus, qui se dei nuntium nominavit, reprehensus a deo solum nuntium se dicere debet; et quia non est visum sibi, quod conveniret intentioni