is?» Per hoc enim apparet, quod deus, qui loquitur in Alkorano, recognoscat alium deum superiorem eo et dominum Orientis et Occidentis eo maiorem. Non erit igitur deus supremus et absolutus, immo cum iurat «per calamum », «ficum », culicem, et multa similia, quae sunt creaturae. Deus enim testamenti et evangelii non reperitur sic iurasse, sed solum per semetipsum, cum maiorem non habeat; nec mutavit modum iurandi, cum sit deus constans absque mutatione. Iste autem deus Alkorani, cum per viles iuret creaturas et nunc per illas, postea per alias inconstans et varians, erit minor omni creatura; fit enim confirmatio dicti per veraciorem et maiorem, per quem iuratur et in testem adducitur, ut dicto fides detur.
Item adhuc, si advertitur ad capitulum XLII, deus Alkorani servus est Mahumeti. Ipse enim et angeli pro Mahumeto orant. Loquitur deus, quaecumque ipse Mahumetus loqui verecundatur; mediator est inter mulieres Mahumeti et ipsum serviendo ardori immundissimae concupiscentiae eius, dispensando ob hoc contra iuramentum licitum et leges atque promissa, ut suae voluntati complaceret, assumens in se verecundiam et culpam atque peccata, ut Mahumetus ipse nec famam nec reputationem perdat. Ecce quomodo Mahumetus facit deum servum suum! Et hoc undique constat: Nam cum capitulo XLVIII de se Mahumetus dicat: Dei mandatum est, «quod ipsum invocem corde puro legem missam imitando credentium primus exsistam aliter ‹..› grave malum subibo. Deum itaque legemque suam ‹...› constanter imitor », et LII capitulo de se dicit: «Ego vero credentium et devotorum primus »: Quomodo ista compatiuntur se cum eo, quod tu dicis te non servare nec legem nec licitum iuramentum, quia deus inhibuit tibi ne servares, quando immundum cor tuum voluptatem carnis legi et sacramento praetulit? Tu introducis deum tibi sic mandasse? Quomodo es tu et «credentium et devotorum primus », qui alibi Moysen primum affirmas? Fuisti ab initio peccator et peccare non cessasti et mortuus es in domo unius mulieris tuae post innumeras sanguinis effusiones, praedas, stupra et pauperum oppressiones. Si deus tibi iniunxit, ut virum iustum Abraham sequaris, si es ultimus prophetarum, ut asseris, quomodo es primus credentium et devotorum? ?
Non est igitur deus Alkorani ille deus magnus, cui omnis rationalis creatura credere debet, quia omnium creator, sed est deus tuus, qui per te loquitur ea, quae tu concipis. Omne igitur, quod in Alkorano reperitur, deum dixisse – si est verum aut falsum – non nisi conceptui Mahumeti adscribi debet. Et quia multa scripsit aut scribi fecit, quae a Sergio et Baheira atque suis sociis Iudaeis audivit et non intellexit, sicut forte nec illi, qui ei rettulerunt, ideo ipse non omnia intellexit et soli deo adscribit intelligentiam Alkorani, qui, ut capitulo LXXXII legitur, sibi iniunxit, ut iugiter et devote etiam de nocte Alkoranum legeret, quod tamen contradicit illi dicto, quod legendi scribendique sit inscius, alibi in Alkorano posito.
VI. Quod Mahumetus temere contra dei praecepta Christum in Christianis persequitur. Adhuc dicito: Postquam deus totiens tibi dixit: «Vim nequaquam propter leges inferas » in capitulo IV et capitulo XV: «Ab incredulis quidem nil mali seu contumeliarum illis inferens, licet illi per iram et inscientiam de deo male loquantur, cuique namque gentium sua sibi placida formosaque videri fecimus, recede; ad deum autem cum redierint, opera sua deo pandente cognoscent » et capitulo XIX dicitur, quod non sunt gentes cogendae ad fidem, quia «nisi deo volente nemo credere poterit, qui malos et indiscretos in sua sorditie dimittit » – ibi de hoc plura – et capitulo LIX: «Nullam illis castigando vim inferas, sed tantum illis Alkoranum ‹..› explana » et in aliis pluribus locis, quomodo contra deum tuum, qui tibi haec suasit, praesumis dicere deum praecepisse, ut incredulos capias, interficias et spolies, cogas credere aut tributum solvere? Deo magnam facis iniuriam et contumeliam, apud quem coacta servitia vilia sunt. Ideo vult servitores ex sua libera electione sibi fideles et credulos.
Tu dicis capitulo XIX deum tibi dixisse: «Contradicentibus dicito, ut sibi sua sint negotia, tibi tua.» Non dicit, quod violentiam eis inferas. Alibi ais tales contradictiones Iudaeorum, Christianorum et aliorum in die ultima diffiniri. Alibi introducis deum te laudantem de pietate et mansuetudine. Quomodo te alium facto manifestas et dei testimonium falsificas? Quid est hoc, quod deum tuum totiens sibi ipsi facis adversari, quotiens tu sententiam mutasti? In capitulo XXV ais: «Post fidem habitam incredulus vi coactioneque factus fidem legemque corde suo retinens non damnabitur, sed haec sponte faciens etc.» Scis enim Christianos fidem unius dei habere sine participe seu alio deo et ideo secundum te creduli sunt. Ideo etsi coacti tibi videantur consentire, corde tamen Christiani manent et tecum non damnabuntur. Cur Christo in Christianis in tantum adversaris, quod eos persequeris, quos non negas in sua lege salvari?
Fuerunt Christiani ante te et Christus possedit in suis fidelibus huius mundi magnam partem constantissi-