5
simul x et octo uxores habens, atque multorum aliorum uxores velut ex responso divino adulterans, maiorem sibi velut exemplo prophetico numerum perditorum adiunxit. Et ut non ex toto inhonestus proderetur, studium eleemosynarum, et quaedam misericordiae opera commendat, orationes collaudat. Et sic undique monstruosus, ut ille ait, humano capiti cervicem equinam et plumas avium copulat. Qui quoniam suadente iam dicto monacho, ac praefatis Iudaeis, idololatriam ex toto et reliquit, et relinquendam quibus potuit persuasit, atque unum Deum, deorum multiplicitate relicta, colendum esse praedicavit, hominibus agrestibus et imperitis inaudita dicere visus est. Et quia rationi eorum haec praedicatio concordabat, propheta Dei primo ab eis creditur. Dehinc processu temporis et erroris in regem ab eis, quod concupierat, sublimatus est. Sic bona malis permiscens, vera falsis confundens, erroris semina sevit, et suo partim tempore, partim et maxime post suum tempus segetem nefariam igne aeterno concremandam produxit. Nam statim Romano languescente, imo pene deficiente imperio, permittente eo per quem reges regnant, Arabum vel Saracenorum hac peste infectorum surrexit principatus. Atque vi armata maximas Asiae partes cum tota Aphrica, ac partem Hispaniae paulatim occupans, in subiectos[1] sicut imperium, sic et errorem transfudit. Hos licet haereticos nominem, quia aliqua nobiscum credunt, in pluribus a nobis dissentiunt: fortassis rectius paganos aut ethnicos, quia plus est, nominarem. Quia quamvis de Domino vera aliqua dicant, plura tamen falsa praedicant, nec baptismati, sacrificio poenitentiae, vel alicui Christiano sacramento, quod nunquam ullus, praeter hos haereticos, fecit, communicant. Summa vero huius haeresis intentio est, ut Christus dominus, neque Deus, neque Dei filius esse credatur: Sed licet magnus, Deoque dilectus, homo tamen purus, et vir quidem sapiens, et propheta maximus. Quae quidem olim diaboli machinatione concepta, primo per Arrium seminata, deinde per istum satanam, scilicet Machumet, provecta, per Antichristum vero ex toto secundum diabolicam intentionem complebitur. Cum etiam dicat beatus Hilarius, antichristi originem in Arrio extitisse. Dicit, quod ille coepit, [2]unum filium Dei Christum esse negando, et creaturam esse dicendo: Antichristus tandem nullo modo illum Deum vel Dei filium, sed nec etiam bonum hominem fuisse asserendo consummaturus est. Merito impiissimus Machumet inter utrunque medius a diabolo provisus ac praeparatus esse videtur, qui et Arrii quodam modo supplementum, et Antichristi peiora dicturi apud infidelium mentes maximum fieret nutrimentum. Nihil quippe ita contrarium humani generis inimico, sicut fides incarnati Dei: per quem praecipue ad pietatem excitamur, et sacramentis coelestibus renovati, spiritussancti gratia operante illuc, unde nos deiecisse gloriabatur, ad visionem scilicet regis et patriae nostrae ipso rege et conditore nostro Deo ad nostrum exilium descendente, nosque ad se meritum revocante, iterum redire speramus. Hanc pietatis et divinae dispensationis finem, pariter et amorem, simpliciter ab initio in cordibus hominum molitur extinguere. Hanc etiam in principio adhuc nascentis Ecclesiae: si tunc permitteretur: subtilitate versutissima: et pene hoc eodem modo: quo postea gentem istam infelicissimam seducere permissus est, eradicare tentavit. Dicit etiam beatus Augustinus: Porphyrium philosophum, postquam a Christianitate miserabiliter apostatavit, hoc in libris suis, quos adversus Christianos