Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/35

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

7


PRAEFATIO ROBERTI TRANSLATORIS

AD DOMINUM PETRUM ABBATEM CLUNIACENSEM,

IN LIBRO LEGIS SARACENORUM,

quem Alcoran vocant, id est, collectionem praeceptorum

quae Machumet pseudopropheta per

angelum Gabrielem quasi de coelo

sibi missa confinxerit.


Domino suo Petro divino instinctu Cluniacensi abbati, Robertus Retenensis suorum minimus in Deo perfecte gaudere. Ubi saepius atque [1]serio percepi, qualiter quantumve tuus animus solius et totius boni studiosus, sitivit sterilem paludem Saracenae sectae nondum visae fertilem efficere, suumque puteum exhaurire, propugnaculaque prorsus diruere: ego peditis tantum officio praevii functus, vias et aditus diligentissime patefeci. Quis enim gressum dilatabit. Quis non citissime curret, ut hostis errorem, ipsumque victum, semetipsum autem tenere sententiam ubique firmam atque victricem agnoscat?

Latinitas tamen omnis hucusque non dicam perniciosis incommodis ignorantiae negligentiaeve pressa, suorum hostium causam et ignorare, et non depellere passa est. Tua vero pervigil providentia, sanctissimos et praeelectos Ecclesiae doctores semper aspiciens, hoc nullatenus noluit. Cum illum itaque patrem atque doctorem, cuius omnis haereditas omni pro sua facultate vaenalis statuitur, tu discipulus atque filius imiteris: nusquam alias reflexus, speravi me, licet omnium tuorum minimum, tuam gratiam promereri posse, si mundani somnii militiaeque voto postposito, tuis studiose nutibus invigilarem. Unde quanquam te velut alumnum et haeredem sapientiae cohors sapientium circumflua constipet, suas manus tuis nutibus benigne conferens: quorum conventu me minime dignum adhuc sentio: vestrum tamen munusculum, puteum praesignatum pandens, saltem semel non oblique tuus perspicax intuitus, quaeso dignetur aspicere. Quanquam enim in effragili fulcitum ingeniolo plura praecesserunt incommoda: tum hinc eloquii penuria, illinc scientiae tenuitas, tum id quod ad nil agendum est efficacius, secordiae videlicet negligentiaeque mater desperatio multiplex ob translationis nostrae vilem et dissolubilem, ac in compaginatam materiam, pro sui modo prorsus, Arabico tantum semoto velamine, tuae maiestati praebendam, non minus tamen obnixe tuum obsequium aggressus sum: confisus nil effectu quassari, quo tuum votum igne divino plenum adspirat. Lapides igitur et ligna, ut tuum deinde pulcherrimum et commodissimum aedificium coagmentatum et indissolubile surgat nil excerpens, nil sensibiliter, nisi propter intelligentiam tantum alterans, attuli: Machometique fumum, ad ipsius tuis follibus extinctum, et puteum ad illius exhaustum tuo vase, ignisque vestri tuo ventilabro fomentum atque fervorem, nostrique fontis eductu tuo discursum, patefeci. Ius igitur exigit, ut hostium castrum, imo caveam delendo, puteum exiccando, cum tu sis dextra mundi pars optima, eos religionis acutissima, charitatis manus largiflua, tuorum muni

  1. sero.