Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/36

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

8


munimen corrobores, tela diligenter acuas, fontemque suum fortius emanare, suaeque charitatis vallum pratensius atque capacius efficias. Si quis me vilitatis et incompositionis rerum atque verborum arguat, licet iuste forsan: obsecro tamen ut cesset, sciens meum nunquam hic fuisse propositum, floribus venenum tegere, remque vilem et abiiciendam deaurare.

Quod et animi tui lux admirabilis, mira facundia pollens, manu fortissima vigens, mihi inde saepius et studiose deliberanti, summatimque dicere volenti clarificavit. Lex tamen ista licet letifera multis in locis, maximum testimonium, argumentumque firmissimum sanctitatis et excellentiae nostrae legis, videntibus et electis praebet. Istud quidem tuam minime latuit sapientiam, quae me compulit interim astronomiae geometriaeque studium meum principale praetermittere. Sed ne prooemium fastidium generet, ipsi finem impono, tibique coelesti, coelum omne penetranti, coeleste munus voveo: quod integritatem in se scientiae complectitur. Quae secundum numerum, et proportionem atque mensuram coelestes circulos omnes, et eorum quantitates, et ordines et habitudines, demum stellarum motus omnimodos, et earundem effectus atque naturas, et huiusmodi caetera diligentissime diligentibus aperit, nunc probabilibus, nonnunquam necessariis argumentis innitens.


INCIPIT LEX SARACENORUM,

QUAM ALCORAN VOCANT, ID EST,

collectionem praeceptorum.


AZOARA PRIMA.

Misericorde pioque Deo, universitatis creatori, iudicium cuius postrema dies expectat, voto supplici nos humiliemus, adorantes ipsum: suaeque manus suffragium, semitaeque donum et dogma, quos nos ad se benevolos, nequaquam hostes et erroneos adduxit, iugiter sentiamus.


Vel secundum alium translatorem.

In nomine Dei misericordis, miseratoris. Gratias Deo domino universitatis misericordi, miseratori, iudici diei iudicii. Te oramus, in te confidimus: Mitte nos in viam rectam, viam eorum quos elegisti, non eorum quibus iratus es, nec infidelium.


GULIELMUS POSTELLUS ITA VERTIT.

In nomine Dei misericordis, pii. Laus Deo, regi seculorum misericordi et pio, regi diei iudicii. O vos omnes illi serviamus. certe adiuvabimur. Dirige nos domine in punctum rectum, in punctum inquam illorum, in quos tibi complacitum est, sine ira adversus eos, et non errabimus.


AZOARA II.

In nomine Domini pii et misericordis. Liber hic absque falsitatis, vel erroris annexu, veridicus eis, quibus inest amor divinus, deitatisque timor et cultus, nec non orationum ac elemosynarum studium, legem item tum tibi, tum caeteris praedecessoribus coelitus a Deo datarum observatio, spesque seculi futuri,