Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/40

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

12


susceptum audistis, vestrae legis adversarii fuistis. Nonne mortem, si veraces essetis, optaretis, cum vobis prae caeteris gentibus futuri seculi vita promittitur? Quisque vero vestri plus caeteris annorum spacium ob malorum actuum antecedentium conscientiam affectant, licet hoc eorum malum ex merito futurum nequaquam auferet, creatore factum suum omne diiudicante.

Omnis adversarius Gabrielis hunc librum tuo cordi per creatorem intimantis, ipsumque divino praecepto tuis commissum manibus, cum viam rectam edocens spem bonam bonis polliceatur, confirmantis: omnisque similiter hostis Dei, ac Michaelis, et archangelorum flagitiosis cruciatibus affligetur. Tibi quidem firma, nec non et manifesta contulimus, quibus mali nequaquam obedient, cum prophetae veracissimi legem firmissimam, sua post tergum mandata proiicientes, neglexerunt.

¶ Sic igitur lege contempta, scientiam a diabolis licet malis Salomoni bono patefactam, praesagiorum scilicet, artemque magicam, qualis est de divisione mulieris atque mariti, et huiusmodi: quam sui principes in Babylonia videlicet Arot et Marot neminem, nisi prius creatore legeque sua neglectis, docerent: illius tamen inefficaces, nisi Deo concedente, perscrutantes animarum suarum nocumentum et interitum didicerunt. Quibus commodius atque salubrius esset, deum timere, credere, atque sperare. Secum dum incredulorum huiusmodi velle nullus a Deo liber tibi mittetur. Sed illius pietas atque donum, in quos vult, et quando vult, extenduntur, cuius mandato neglecto, vel consimile, vel levius praebebitur. An potest quis animae suae prodesse sine Deo, coeloque terrae praesidente? Ipsum itaque diligentes, vestrum bonum atque salutem, ut prius plures a Moyse fecerunt, perscrutemini, nequaquam ad incredulos a fide discedentes. Habentes autem libros vellent invidia ducti vos adhaerentes legire cognita vera, malam accipere legem.

Sed vos indurate, usque dum Deus omnipotens placere patefaciat, invigilate: decimas date. Creator namque suum cuique rependet meritum. Asserunt tamen, neminem praeter Iudaeum et Christianum ingressurum paradisum. Quod si verum est, demonstratione probent.

¶ Generaliter autem diligentibus annotandum, quoniam omnis faciem suam ad Deum vergens et benefaciens, Deum promerebitur nullo timore gravatus. Licet Iudaeis et Christianis summa controversiae lis incidat.

Alter enim alterum nullius esse legis asserit, utroque librum legiferum habente. Quorum velut et caeterorum consimilia dicentium, litem in alio seculo Deus iudex dirimet.

Quis eo peior existit, qui domus orationum interdicit, earumque destructioni studet? Ulis quidem ingressis nequaquam pateat, nisi cum timore maximo in hoc seculo contemptum, in alio poenam immoderatam habituro. Cum Dei sit oriens et occidens, versus quamlibet partem orationes fundens Deum invenit. Sua namque pietas nullo loco circumscribitur: Eius sapientia cuncta complectitur.

Asserunt item quidam, universitatis creatorem, coeli terraeque regem, cuius praeceptum omnia perficit, cui cuncta subiiciuntur, filium sumpsisse. Quibus nequaquam veritas consonat.

Sed hi quidem inscii, velut et praedecessores his dicto consimiles inquiunt, se credituros si se deus illis alloquio, virtutibusque patefaceret. Nonne satis res arduas virtutesque sublimes saepius sapientium testimonio peregimus?

Nunc tibi veracia praecepta committo, quibus bonos instruas, nil curans de praedestinatis igni: sed Iudaeis Christianisque praedicans, nullam legem bonam esse, nisi tan-