18
suscipere, ius aequum exigit: sic tamen, ut nec pater nec mater damnum seu periculum subeat, Deo nemini, quod est impossibile, praecipiente. Fas est item, aliam altricem advocari, sed cum praemii sui determinatione manifesta. Mulieres suis maritis mortuis, nemini nisi post mi menses, decemque dies, nubant. Hocque deinceps pro velle suo faciant. Igitur absque molestia et impedimento, permittatis eas sua corpora adaptare, atque polire, simul et nubere: quas velle vobis coniugio vincire, nec vox vestra promat, nec cogitatio perpendat, usquequo termino peracto manifeste notificetis. Deo namque placet res manifesta et determinata, qui cogitationes omnes dignoscit. Eisdem item annum a maritis sumptum, ut domos post mortem eorum non egrediantur, accipientibus, minime, licet exeant, molesti sitis: cum Deus huius culpae vindex existat. Eaedem etiam, coram bonis viris pecuniam determinatam accipiant. Repudium sponsarum, ante tactum suum, neminem aggravet. Quisque namque maritus suae sic relictae, pro facultate sua rem determinatam, videlicet dotis suae medium, nisi patre vel praesidente mulieri condonare volente, quod Deo teste melius est, persolvet, nec firmati foederis immemor esse debet. Orationes, maximeque mediam praetermittere, summe cavendum. Fiant igitur ubique more consueto, secundum dogma nostrum, nisi timoris locus impediat. Quo contingente, pedes pede, miles equo fundat orationes: Ita vos Deus docet suorum praeceptorum peritiam.
¶ Nonne qualiter Deus ipse millenis viris prae timore mortis domos suas egredientibus inquit, Moriamini, novistis? Et eosdem deinceps ille, semper pius in homines, licet ingratos, revivificavit? In honore creatoris, cuncta scientis, et audientis, sibique servientibus multiplicem remunerationem agentis, qui sumit et donat, et ad quem omnium fit reditus, certamina perficite. Vobis quidem notum extimo, qualiter populus filiorum Israel, Moysis videlicet posteritas, a propheta suo regem, sub quo lites Iudaei nomini faceret, postulavit. Ille vero respondens, inquit: Vos certamen postulantes, forsan si praeceperimus, non agetis. Illi inquiunt: Nos e domibus nostris atque prole propulsi, quomodo pro Dei nomine non pugnabimus? Bellum tamen iniunctum omnes, praeter admodum paucos, recusabant, malosque Deus agnoscit, propheta quidem dicente: Regem vobis Deus Saulem constituit. Indignati sunt dicentes: Ille quare rex noster efficietur, cum nec ipse pecuniosus divesve sit, nec nobis meritis coaequetur? Propheta inquit: Deus suos honores et dignitates dans cui vult, illi corporis immensitatem, et cordis amplitudinem conferens, eum super vos exaltavit. Cuius rei vobis signum sit et argumentum, quod ipse cum arca, ubi repositae sunt divinae virtutis reliquiae, Moysis et Aaron, legiferae tabulae scilicet, et virga ad vos veniat, angelis afferentibus arcam, quod mirabilem virtuosumque? Deum timentibus apparebit. Saul igitur sic accedens cum exercitibus, inquit: Vos rivos Deo docente visuri, nihil inde nisi quantum manus semel hauserit, gustetis: quod quilibet transgrediens, mei iuris esse desistet. Omnes tamen, praeter paucos, praeceptum potando transgressi sunt. Illis quidem, suisque scilicet non potis, rivos transgressis, de posse suo contra Goliam exercitumque suum dubitantibus, viri boni, scientes se ad creatorem redituros, inquiunt, Imminere exercitus: parvissimi Deo praeside corroborati, maximos vicerunt funditus. Deus