20
quin scitum atque benignum, muneri cum ostentatione praevalet: Cum sit Deus copiosissimus et mitissimus, expers iracundiae. Igitur viri boni, vestras eleemosynas ostendendo ne perdatis. Sua namque distribuens, ut sciant homines, nec deum die iudicii postulans adiutorem, terrae lapidosae pulvere pauco coopertae superne comparatur: cui pluvia superveniente, nil nisi lapis remanet. Substantiam vero suam propter Deum dissipantes, et in bono perseverantes, grano loco sterili seminato, unde superveniens imber immensus quadruplum, imber vero parvus minus educit, conferuntur. Deus omnia facta tam bonorum quam malorum remunerat. Quis perpulchrum hortum habens, in quo sint palmae, et vites, subtusque fluentes aquae, et arborum genus omne, ipseque senex pater infantum pauperum, ignis omnia consumentis super adventum quaerent. Huius divini dogmatis, cogitationum etiam vestrarum providi, memores estote, et eleemosynas de meliori tum pecuniae lucro, tum terrae productu vestro facite: nequaquam autem de acquisitis iniuste. Huiusmodi namque munera deus non curat. Satanas autem insinuat, ut aut nulla, timentes egestatem, aut iniusta distribuatis, et nefanda faciatis. Deus quidem delictorum veniam et largitatem, atque sapientiam iniungit: qui quandoque discretionem cui vult optimum munus efficit, quod nemo nisi sensatus, et nequaquam inanis cerebri percipit. Eleemosynas palam facere, bonum censetur: clam vero, melius. Et haec peccata tollit. Deus namque secretorum cognitor, omnium iudex, beneficium omne factum, seu propositum agnoscit. Mali vero suffragio carebunt.
¶ Meum quidem est, nequaquam tuum, vias rectas, cui voluero, patefacere. De bono vobis commisso, vestris proficientes animabus, eleemosynas facite singuli. Deus enim singulis suas reddet, neminique malum faciet ipse. Maxime tamen illis benefacite pauperibus, qui uno loco morantes, et pro verecundia nil postulantes, divitibus vel sibi suisque sufficientibus qualitercunque connumerantur. Hoc enim summe deo placet. Generaliter quidem substantiam suam die noctuque palam et clam in Dei nomine distribuentes, divinam misericordiam assequuntur, nec hic, nec in alio saeculo timorem habituri. De foenore viventes, non nisi quasi daemoniaci resurgent, cum ipsi foenerare, quod deus nefas et illicitum statuit, licitis annectant: dicentes foenus esse, qualis est mercatura. Linquens peccatum, et poenitens, factum praeteritum deletum et ad nihilum redactum extimet: regrediens autem, et reincidens, ignem perpetuum sine termino sentiet. Hunc etiam, sicut et omnem incredulum ac peccatorem, Deus abhorrens, deprimit. Eleemosynarios quidem et beneficos omnes, quales sunt credentes, et orationibus insistentes, ac debita Deo persolventes, sua dilectione summoque bono ditat. Boni itaque viri, Deum timete, et foenerare praetermittite. Sin autem, iram et odium Dei atque prophetae sustinebitis. A foenore digrediens, capitale solum accipiat: nihil quidem ex alieno, nec alii de suo, debitore persolvere nequeunte, suam possibilitatem expectet, et eleemosynas agat. Hoc enim sibi commodius est, atque melius.
¶Diem vestri reditus ad Deum, qua quisque secundum modum atque mensuram suorum operum, Deo nemini malum faciente, suscipiet, timete. Emptionibus ad terminum factis, adsit scriba fidelis, et Deum timens, qui nihil addat seu minuat, nec quid falsitatis immisceat. Et si bene promere nescius et infacundus fuerit, alius veridicus pro eo dicat. Sintque duo