Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/52

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

24


sermo, praeter quem non est alius. Cuius si quis verbum quidpiam mutans incredulus extiterit, Deum agnoscentem violentos et flagitiosos iudicem habebit. Vos viri leges scientes, huius sermonis sectatores, ut unus idemque sermo sit omnium nostri, constanter estote: ut nos non nisi deum unum participe carentem adoremus, nec vestri quis alius quasi verbum dei constituat. Illis autem hoc facere renuentibus dic, quod nos in deum credimus. Testes estote viri legum: Cur vestrae ratiocinationis et sectae firmamentum ex Abraham illicitis? cum testamentum, nec non et evangelium post ipsum traditum fuerit, affirmantes quod nescitis. Ipse quidem nec Iudaeus, nec Christianus, sed vir dei fidelis, et non incredulus vixit, eiusque sequaces viri praeelecti. Hic quidem propheta, eiusque sequax, omnesque credentes in deum, ut viri boni Dei sunt: secundum velle vero quorundam gentium legi subiacentium, erronei caecique viventes. Sed licet ipsi nesciant, animas suas solum error abducit. Viri legis, cur cur Dei praeceptis agnitis non creditis? Cur scientes veritatem tacetis?

¶ Pars gentium legis inquit, praeceptis traditis bonis viris per diei portionem credite: completoque die, usquequo convertantur, negate. Et nemini nisi legem vestram sequenti credentes dicite, Omnes vias cuilibet a deo traditas, cum ille sit benignus atque sapiens, optimas existere: qui sibi dilectis propicius atque misericors, munera pro velle suo maxima facit. Sunt quidam legi subditi, qui auri talentum sibi commendatum optime reddunt, quidam vero solidum commissum abnegant, de postulante se minime curare dicentes, et de Deo scienter mentientes. Sermonem firmum et constantem, deumque timentem, deus ipse diligit. Fideiussionem et iusiurandum pro modico gerentes, nil boni saeculo futuro sumpturos, nec deus alloquetur, nec aspiciet die iudicii, nec illis qui poenam gravissimam subeant, quicquam prodesse poterit. Quidam item homines verba libris, quae licet opinio ferat, de ipso minime sunt, admiscentes, Deo scienter mendacium imponunt. Non est cuiquam idoneum et opportunum, cui deus librum et sapientiam permiserit, atque prophetiam docentem homines, persuadere, ut Dei loco adoretur. Sed potissime persuadete, ut praesules et sacerdotes cum noticia sibi tum a libro, tum a legatis comparata divinis obsequiis perseverent, non angelos, non prophetas deos existimando, cum prius vias rectas edocti sint. Deus quidem a prophetis, quibus libros et sapientiam tradidit, prius pacto foederis sumpto legatum firmantem, quod nostris inest manibus, cui vult nos adhibere fidem, et auxiliari, misit, et illis hoc pollicentibus inquit: Huius polliciti firmati testes, quibus et ego testis accedam, statuite.

¶ Omnis huiusmodi testimonium imitans, malis et flagitiosis annumerabitur. Cur alius, quam Dei legem, quem omnia coelestia atque terrestria, ad quem et ipsa redibunt, et pro velle posseque venerantur, tanto desideratis studio? Dicite vos credentes in Deum, praeceptisque tibi, et Abrahae et Ismaeli, et Isaac atque Iacob duodecimque tribubus, similiter et Moysi et Cristo prophetisque caeteris, quos discernere nimis est, desuper a deo fide nostra missa, fidem et testimonium adhibemus. Quis aliud per fidem quam legem assequi studet? Omnis quidem incredulus saeculo futuro damnandis annumerabitur. Viam veritatis agnitam linquentes, cum prius miracula videntes veritatis prophetae teste se extitissent, quonam modo sua doctrina deus instruetur? Malis etenim ira dei ac cunctorum angelorum et hominum promerentibus, omnis humana divinaque pietas, rectaeque viae doctrina subtrahuntur: eisque sic semper manentibus, malum expers alleviatio-