25
alleviationis et decrementi, respectusque divini superincumbet: nisi qui postea poenitentes et bene agentes fuerint. Illis enim veniam gaudiumque tribuet. Eorum reconversionem?, qui prius credentes increduli facti suam augmentant nequitiam, deus minime colligit: nec eorum cuiusvis sic in errore mortui redemptionem quicquid auri terrae capacitas sustineret, acciperet. Poenam igitur gravissimam absque vindice suffragioque patietur.
AZOARA VI.
Plenam dei gratiam dilectionemque nostri nullus assequetur, nisi prius de sibi dilectis distribuerit. Ante testamentum positum atque firmatum, omni cibo, nisi quem Israel sibi posuit illicitum, vesci filiis Israel licuit. Allato testamento, an verax sit hic sermo videamus: Et quisquis deo mendacium ulterius imposuerit, malis adscribatur. Tu vero caeteris intima, deum veraciter iniunxisse, quod Abrahae sectam imitentur: qui nec incredulus, nec idololatra, primam orationis domum Mecham, scilicet locum benedictum, ubi ex ipsius Abrahae aedificio virtutes sunt manifestae, primo fundavit. Quo quilibet ingressus, omnis timoris expers, quietus existit: Huncque locum ab omnibus honorari, et a quolibet sua facultate permittente peti, deo summe placet: Incredulos autem, minime curat. Homines legum factores, cur dei praeceptis, qui testis est omnium suorum operum, non pareant: vel quare quicquam in ipsum credentes de lege sua iniuste pervertant, cum ipse singula sua facta dinoscat, percontare. Viri boni, si illos legum factores imitari velitis, vos prius bonos, malos efficient.
¶ Cum virtutum Dei lectionem vestrum prophetam habeatis, ad deorum sectam cur convertimini? Omnis Deum invocans, rectam viam exequitur. Viri boni, Deum, quantum ille meretur, pertimescite, lege bona perseverantes, omnesque Deo tutori nostro cohaerentes, eiusque misericordiam petentes, dilectionis foedus factum nunquam rumpite. Si qua vestris quibusdam hostilitas inciderit, omni semota discordia, se secundum Dei velle consimiles et unanimes quasi fratres efficiant, Deum imitando, qui solus vos insidentes praecipitio, ignisque concavo, ne casum et pestem pateremini, diligenter extulit. Suarum virtutum atque miraculorum notitiam vobis Deus taliter pandit, ut sitis sibi gens fructuosa, et antecedens, res scitas atque licitas praecipiens, et illicita prohibens: non eorum imitatrix, qui post virtutes agnitas, schismate facto multa nociva perpessi, maxima gravissimaque pericula subibunt, die qua facierum quaedam albescent, quaedam vero nigrescent. Nigrescent quidem, quae fide relicta, factae sunt incredulae, summum malum ob hoc gustaturae. Horum autem albescent facies, qui lege bona perseverantes, divinam adepti sunt misericordiam. Istis divinis virtutibus tibi veraciter patefactis, scito Deum, cuius sunt universa, et ad quem cuncta redeunt, suae gentis malum nequaquam velle. Vos quidem gentem meliorem esse constat, quae dei praeceptis prius per virtutes agnitas parens, et illicita prohibens, Deum invocat et adorat. Et si legum factores vobis consentientes vestram legem sequerentur, sibi commodiores et meliores existerent. Eorum tamen quidam credunt, quidam vero minime. I [111] Illi quidem vobis nequaquam, nisi verbo solo, nocere poterunt. In litibus namque terga vertent, nec adiutorem invenient, cum pusillanimitate pressi, et ubique rei constituti ac affligendi, nisi propter foedus mutuum Dei nutu factum, iramque Dei promeriti, et ad inopiam ac paupertatem redacti sunt