26
sunt. Omnia quidem haec illis incumbunt, et eo quod increduli et iniusti propheticidae omnibus vim inferentes pro posse suo simul et velle, nil pro iustitia perfecere. Viri legum, de nocte surgentes, lectionique vacantes, qui credentes in Deum, ipsum tota nocte deprecantur, diemque iudicii timentes, licita peragunt, et ad omne bonum festini, et illicita prohibentes, caeteris merito praeferuntur. Deus omnium iudex, seque diligentes agnoscens, neminem quicquam bonae operationis suae perdere sinit. Incredulis autem nec proles, neque substantia sua prodesse poterit, quin flamma interminabili torqueantur. Horum quidem sumptus in hoc saeculo vento nocivo, flatu suo cultus hominum noxiorum confundenti, assimilantur, ipsique sibi malum inferunt, nequaquam Deus. Viri boni, nemo vestri verbis eorum credat, quoniam abhorritionem odiumque vestri, lingua sua propalant, maius autem intrinsecus abscondunt. Vos itaque tum dogmate nostro, tum proprio sensu praemuniti, eos vobis diligentibus inimicari, perpendere potestis. Ipsi tamen vobis toti libro credentibus immixti, vestram legem penitus amplecti confitentur: semoti autem obstrepunt, et ex ira nimia saepius ungues rodunt. Dic illis, ut cum hac ira moriantur, Deum tamen omnium secreta cordium noscere sciant. Quanquam illis vestri meriti gaudium adveniens dolorem, vester cruciatus gaudium pariat, eorum velle nil nocumenti vobis inferet, si deum timentes induraveritis. Ipse namque nostros actus omnes circumvallabit.
¶ Die qua mane domum tuam egressus, ad loca litibus aptanda, vires Deo audiente atque sciente plurimum animasti, duabus vestris cohortibus omnimodo fatigatis vos omnium bonorum auxiliatores, qui vobis etiam pauca manu multorum victoriam in Badar praebuimus, vim atque suffragium contulimus, vestrisque bonis hominibus quodammodo desperatis, atque dicentibus vestram manum adversus hostes minime sufficere posse, licet ipse Deus angelorum armatorum tria millia mitteret, dixisti: Si Deum timentes induraveritis, dominus vobis auxiliabitur, huc cito missurus quinque millia angelorum, belligerantium similium. Hoc quidem miraculum non ob aliam causam Deus vobis edisserit, nisi ut vos saepe bono gaudioque firmet, et partem incredulorum debilitet, suis faciebus plagas inferens, aut ad nihilum deducens. Eius enim solius sapientis et incompraehensibilis est omnis virtus, atque victoria. Tua quidem manus nihil horum possidet: quippe cuius sunt universa coelestia atque terrestria ipse pius, veniaeque dator, aut ad se trahens illos veniam faciet, aut illis malis malum inferet. Omni timenti Deum summe cavendum, ne de foenore vivat.
¶ Ignem incredulis praeparatum timentes, Deo obsequium praestando, et ipsum legatumque suum sequendo, veniam atque paradisum timentibus Deum fabricatam, cuius capacitas coelo terraeque coaequatur, promerebitis. In tempore famis et ubertatis, sua pro Deo distribuentes, iramque corde funditus prementes, et condonantes iniurias, et pro peccatis poenitentes, nec ipsa scienter celantes, castos etiam, omnes tandem Deum invocantes, et benefacientes, Deus illis veniam faciens, in paradiso quemque secundum merita sua ditans locabit. Illicita vero, animabusque suis nociva gerentes, igne fervebunt indeficienti, Mores et consuetudines antecessorum vestrorum pertranseundo perspicite, ut quis qualisve finis contradicentium esset, percipiatis. Haec quidem timentibus Deum, eiusque sequacibus manifesta sunt castigamina. Tu quidem omnem dolorem et tristitiam, ac desperationem