29
rum, nisi prius igne divino adveniente, et holocaustum consumente viso crederent, dic: Ante te legatos cum multis virtutibus, et hac ab illis quaesita venisse, et ab illis nequaquam veridicis interfectos esse. Non mirandum itaque, si vobis non paruerint, cum praedecessoribus vestris venientibus cum virtutibus, et psalterio, libroque splendidissimo contradixerunt. Omnis homo mortem gustabit, nec alias quam saeculo futuro mercedem habebit. Illeque solus felix, quem Deus ab igne liberans, paradiso locabit. Illa namque firma: haec vero vita, omniaque mundana, fortuita sunt. Vestrorum corporum detrimentum, damnumque pecuniarum incurretis, et a viris legum contumelias atque convicia saepius audietis. Sed si patientes, et fortes, Deumque timentes perseveraveritis, aeterni gaudii praemium possidebitis. Inter Deum virosque legum pacto foedereque firmato, scilicet quod ipsi doctrinam a Deo susceptam nec gentibus negarent, nec invite dissimulando darent, omne pollicitum post terga proiicientes, ad nihilum redigentur. Suorum factorum ostentatores, et ex operibus alienis, reve non facta laudis affectatores, malum diutinum atque grave subibunt. Coeli terraeque machina, et noctis atque diei vicissitudo, quarum opifex solus omnium est rex, et omnipotens, manifestae sunt sapientibus virtutes.
¶ Omni modo Deum invocantes, et coeli terraeque compositionem mirando, sciendoque Deum hoc pro nihilo non fecisse, dicentes: Tu domine misericors, nobis tuum praeconem exaudientibus, ut legem rectam sequeremur, nostra condona peccamina, nosque defunctos bonis adiunge, a te nobis per prophetas atque legatum pollicitum complens, nec die iudicii nos contemnens, ab ignis fervore, quo malos sine remedio graviter affliges, libera: quia tu termino proposito, veraciter omnium causarum iudex existes: Isti inquam sic dicentes, huiusmodi responsum audiunt: Neminem, seu vir sit, seu mulier, hic vel ille, quicquam suorum operum amittere sinam. In litibus praedictis, mortem seu damnum amore mei passos, et a domibus suis eiectos, suorum data peccaminum venia, secundum gratiae meae, suique meriti modum, cum mea retributio sit maxima, paradiso locabo. Summopere cavendum, ne vobis in terra, cum illa sit angustissima, participes, vel vestrorum negotiorum executores efficiantur: cum ipsi ad sedem malam atque gehennam proficiscuntur. Velut e contrario, Deum timentes ad paradisum, ubi est quies et aquarum fluxus: qua melius etiam apud Deum ad opus bonorum existit. Homines legum, deum adorantes, et in ipsum credentes, suisque mandatis super te et super caeteros, Dei virtutes nequaquam pro modico ducentes, positis, fidem adhibentes, misericordiam atque praemium a Deo, omnium operum promptissimo computista, suscipient. Viri boni, Deum timentes, ut praecedatis, omnibus resistendo vitiis, bonum assidue peragite.
AZOARA VIII
Deum, primi viri plasmatorem, unde sua consequenter mulier, et ex illis deinceps totum humanum genus, sicque vos Deo operante facti estis, timentes adorate: nec foeminis vestris consanguineis beneficia dilectionemve subtrahatis, cum Deus et angeli custodes existant. Orphanis pecuniam suam, nil inde, sed de vestro comedentes, persolvite, nequaquam boni vicem malo supplentes. Sed si vos illis orphanis non aequilibre rectum facere putaveritis, alias quotcunque placuerit, duas scilicet, aut tres, vel quatuor