CATALOGUS EORUM QUAE HOC primo Tomo continentur.
PHILIPPI Melanchthonis ad Alcorani lectorem Praemonitio.
Apologia pro editione Alcorani ad Reverendissimos patres ac dominos Episcopos et doctores Ecclesiarum CHRISTI, Theodoro Bibliandro authore.
Epistola D. Petri Abbatis Cluniacensis ad D. Bernhardum Claraevallis Abbatem, de translatione Alcorani, sive Saracenorum legis, ex Arabico in Latinum.
Summula quaedam brevis contra haereses et sectam diabolicae fraudis Saracenorum, sive Ismahelitarum.
Praefatio Roberti Retenensis Angli ad D. Petrum Abbatem Cluniacensem, de Alcorani versione.
Codex authenticus doctrinae Machumeticae, ex Arabico versus per eundem Robertum Retenensem, et Hermannum Dalmatam.
Doctrina Machumetis summatim comprehensa, quae apud Saracenos magnae authoritatis est, ab eodem Hermanno ex Arabico translata.
De generatione Mahumet, et nutritura eius, eodem Hermanno Dalmata interprete.
Chronica mendosa et ridiculosa Saracenorum, de vita Mahumetis et successorum eius, eodem interprete.
Annotationes eruditi cuiusdam et recentioris scriptoris, quae in Alcorani manuscripti marginibus adiectae fuerant, una cum aliquot capitum argumentis et censuris, item varia diversorum exemplarium lectione.