34
AZOARA X.
Non est Deus, nisi unus, omnes congregaturus die resurrectionis: ubi nullus est locus mendacii: Cuius verbo quid est verius? Viri boni, quid cum illis incredulis, quasi duabus cohortibus, quorum capita deus ob errorem suum subvertit, communicatis? An ad viam vestram rectam sublevare, Deo nolente eos nisi via mala procedere, quaeritis? Ipsi quidem vellent nos sibi in errore et incredulitate coaequari. Vos itaque neminem eorum vobis negociatorem, seu socium, vel amicum, nisi prius recta Dei via pugnatum seu praedatum iverint, associate. Sin autem, eos ubicunque repertos, si sit possibile, capite, et interficite. Eorum autem nullum vobis sumatis adiutorem, nisi cum quo foedus firmaveritis, aut cuius cor dum est ut se convertat, ne vos, gentemve suam expugnet, deo quidem si placeret, eos ad vos expugnandum excitando sublevaret. Quod illis non agentibus, sed vobis sponte sua se subiicientibus, nullam eis molestiam inferatis. A vobis sibi suisque securitatem petentes, et deinceps contra vos pugnam ineuntes, nisi vero vestramque pacem acclamaverint, manusque suas retraxerint, eos inquam ubicunque repertos, capite et interficite, quibus eminentem instigatorem et imperatorem deus imposuit.
¶ Nemo bonus bonum scienter interficiat: Ignoranter quidem perimens, alium bonum propter hoc redimat, et insuper parentelae reddat homicidium, nisi illa condonare volente. Huius effectus impotens deo se poenitentem, et ulterius ab huiusmodi recessantem reddens, duobus mensibus continuis ieiunet. Spontaneus boni viri peremptor, ignem gehennae perpetuum iramque dei poenam ei summam inferentis et abhorrentis patiet. Viri boni, praedatum euntes nullatenus acclamantibus eos, surdas aures adhibeant, dicentes eos nequaquam credendos, ut suam extorqueant pecuniam: cum Deus summas divitias innumeraque bona possideat: qui, sicut prius caeteris incredulis, ita vobis viam rectam tribuit, omnia sciens. Domo manentes, nullo morbo gravati, euntibus praedatum atque certatum in nomine Dei, cum pecunia sua vitaque, nullatenus meritis coaequentur. Hos namque sic euntes, illis perendinantibus, Deus omnibus bona mandans, per gradum excelsum superponet, velut maioris meriti, puriorisque veniae viros. Ab angelis malis interfecti, detrimentumque suis animabus operati, quaesiti quinam essent, se debiles in terra fuisse testati sunt, quibus et hoc responsum est: Nonne terra Dei spaciosa satis et immensa, qua profectum iretis, extitit? Isti quidem gehennam, viamque malam incurrent, nisi viri debilissimi, et mulieres ac infantes ingeniorum et itineris inscii fuerint: quibus forsan Deus veniae largitor, veniam praestabit. Terrarum propter Deum expugnatores, et e domibus suis propter deum atque prophetam quaesitum exeuntes, in terris abundantiam adipiscentur, ibique morientes Dei misericordiam integre consequentur. Quando praedatum pugnatumve profecti estis, orationem aliquam vel omnes praetermittere non timeatis: si timueritis, malum vobis ab hostibus futurum, cum illi vobis summe inimicentur.
¶ Cum tu in exercitu ad orationem surrexeris, et tecum plures, quidam tecum orent, quidam arma teneant: qui deinceps vice mutata, fundant orationes, vobis arma tenentibus. Secundum eorum namque velle, vobis illi supervenientes, et vos interficerent, et substantiam vestram tollerent. Vos item, vel infernos, vel loco pluvioso, vel lutoso manentes, arma vestra ponere, vosque bene custodire, non sit vobis taediosum, seu difficile. Eis namque deus malum contemptibile dedit. Oratione terminata surgentes, seu iacentes, Deum nominate.