Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/63

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

35


nate. In loco vero timoris experte, orationes vobis bonis impositas per suas horas dicite, nec propter eos timidi, pusillanimesque sitis. Quia si vobis dolores incubuerint, et illis: similiter vos insuper, quod illi nequaquam, a Deo speratis, qui est incompraehensibilis et sapiens. Librum veracissimum super te coelitus misi, ut secundum dogma nostrum inter homines iudices, nec cum malis causam ineas. Sicque tibi tuisque Deus pietatis veniaeque dator, reatus condonabit. Pro illis item hominibus, qui animae suae detrimentum operantur, minime Deo, et sui cordis arcana displicita ipsi Deo, qui omnes actus suos circuit, celantibus, ratiocinari desiste. Licet enim in hoc saeculo pro eis disseras, quis in alio contra Deum causam tractabit? Vel quis adiutor erit? Omnis fornicator, et animae suae detrimentorum operator, si Deum precando poenitentiam egerit, ipsum pium veniaeque datorem inveniet. Peccata perpetrans, nulli nisi animae suae nocivus existit, cum Deus omnia sciat.

¶ Quisquis culpam peccatumve perpetrans alii imputaverit, sibi nocivus existit. Unde in iudicio errans, suae tantum animae nocivus, tibi minime iudicium a te iudicatum falsum praedicaret, nisi pietas amorque Dei subvenisset. Deus namque tibi magnus et abundans, te nescita docens, hunc librum atque sapientiam super te descendere desuper fecit. In eorum autem verbis nulla perpenditur utilitas, nisi tantum illius, qui de substantia sua rem scitam eleemosynamve distribuit, et concordiam inter homines firmaverit. Huic namque tali veniam mercedemque maximam tribuemus. Omnem autem post res scitas, viamque bonam agnitam prophetae contradicentem, ei viam desideratam permittendo, gehenna malaque via torquebimus. Deus enim nequaquam criminalia, sed illis minora, quibus vult condonat: cum criminale gerens, in longissimum errorem abiiciet. Invocantibus nil nisi foeminas, ferocemque diabolum, deus amorem suum retrahit. Cui diabolus inquit, de gente tua partem agnitam ego sumens, eam abviam, et instigando ac suggerendo malo pronam efficiens, ut aures et membra tum bestiarum tum hominum secet iniungam. Omnis autem loco Dei diabolo serviens, iacturam manifestam incurrit. Qui licet illis hoc et alia facere polliceatur, nulla penitus pollicita persolvit: Ipsique gehennam ob hoc ingressuri, non invenient exitum.

¶ Omnes benefacientes in paradiso aquis subtus fluentibus amoena perseveranter collocabo. Hoc Dei verbo quid est verius? Secundum velle vero tuum, et plurium hominum legum, nemini male gerenti vicissitudo remunerans reddetur: Sed ex Dei parte nec suffragium nec vindictam Deo praesente reperiet. Omnis autem benefaciens, legemque rectam tenens vir, seu foemina, paradisum, ubi nullus, quantum est granum sinapis, iniuste perdit, ingredietur. Ubi reperiri potest lex melior quam hominis humilis, deo penitus devoti, sequentis legem Abrahae, quem electum sibi deus omnia complectens, omnia possidens, dilexit? Quaestione facta de mulieribus orphanis, quibus determinata scripto minime solvuntur, et quas in uxores ducere postulatis, liber hic inde gerenda tradit. Infantulis, et caeteris orphanis rectum examen facite: Deus enim omnes actus annumerat. Si mulier sui mariti discessum derelictionemve timuit, ei pacem quaerere, cum pax melior sit, non sit difficile. Si militer et caeterae mulieres avarae, super alias zelotypae, pacem confirment, atque corroborent. Omnis timens et benefaciens, Deo singula sciente, mercedem accipiet. Inter vestras mulieres pacem et aequalitatem retinere cum sit impossi-