Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/64

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

36


impossibile, earum contrarietates prout minus poteritis patiamini. Vobis enim pacem firmantibus, deus pius dabit veniam. Illis quidem divisis, cuique portionem amplitudinis suae deus immensus et sapiens, cunctaque possidens, praebebit. Hominibus quidem legum, tuis antecessoribus, tibique, timere deum iniunximus. Sin autem, Dei cuncta scientis atque videntis sunt universa: cui si placuerit, omnia mundana et transitoria destruens, cum aliis veniet super hoc summe potens, apud quem est, quicquid de hoc, saeculove futuro quislibet expetit. Viri boni, directores vel dilectores hominum, et aequilibres coram Deo testes, licet de vobismetipsis sit, vel de parentibus, seu propinquis, divitibus vel pauperibus, cum deus omnium sit iudex, estote, nec viam falsam et erroneam sequi velitis. Rem etenim involventes, aut de recto discedentes, deus agnoscet. Viri boni, in deum credentes, suo legato libroque super eum misso, et libro quoque prius posito, et angelis ac alius diei adventui credite. Sin autem, longus error vos abducit. Prius in deum credentes, postea factos incredulos, exhinc legales, postremoque malos, si in illa perseverent incredulitate, ipse deus penitus abhorrens, nec veniam dabit, nec rectam viam patefaciet. Quibus tu manifesta, quod ignem gravissimum introibunt. Loco bonorum, incredulorum amicitiam et societatem propter honoris adeptionem, cum Dei sint honores universi, nemo sortiatur. Liber enim super vos coelitus missus, quod cum renuentibus mandata Dei non sedeatis, nisi prius ipsis mutantibus verbum, instruit atque castigat. Sin autem, illis couniti et consimiles eritis. Quia deus raptores, imustos, et incredulos in gehennam congregabit. Vobiscum blandiendo morantes, a vobis commodo lucroque suscepto, se fuisse vobiscum asserunt: Incredulis autem adveniente successu, se suos protectores et auxiliatores esse testati sunt. Saeculo vero futuro inter eos iudicium dabit Deus, illos malos bonis nequaquam praeferens.

¶ Increduli Deum fallere nitentes, ab ipso potissime falluntur. Qui surgentes oratum, inconstanter et aegrota mente orationes fundentes, hominibus benefacientes censentur: cum illi nec hinc, nec illinc deum nequaquam nisi parum diligunt: nec quis, quem Deus aberrare vult, viam rectam inveniet. Illi inquam mali et increduli, infimo septimo puteorum igneo sine omni spe suffragii mergentur: nisi qui via prava relicta bene facientes, Deo paruerint, et se in Dei nomine in sua lege purgaverint. His namque sociandis bonis hominibus commodum, praemiumque multum a Deo speranda sunt. Vobis quidem malum inferri non vult Deus, si ei cui grates omnes reddendae sunt, in eum credentes gratias retuleritis.

AZOARA XI.

Deus omnia videns atque sciens, solis male gerentibus necem contumeliosam, verbumque malum fieri diligit. Omnis operator boni clam coramve, et iniuriarum condonator, veniam a Deo omnipotente consequetur. Deo suisque legatis inobedientibus, et inter eos discutere volentibus, seque parti, non toti, sicque rectam viam assequi putando, credere confitentibus, velut ipsius veritatis incredulis, malum atque contemptum ingeremus.

¶ Credentibus autem praedictis, nec inter eos discutientibus, mercedem innumeram pius veniae largitor Deus tribuet. Illis te precaturis, ut super eos liber de coelo descendat, dic, quosdam a Moyse maius hac re petisse, videlicet ut ipse Deum eorum oculis monstraret: et ob hoc coeleste fulgur eos percussit.