38
tigerit, germanus totum haereditet. Si sorores duae fuerint, duas tertias accipiant. Si fratres vero multi, sororesque plures, sexui masculino duae partes, et foeminino una tribuatur. Taliter, ne vos ignorantia turbet, Deus omnia sciens vos instruit.
AZOARA XII
Viri boni, in omni pacto vobiscum firmato constantes, meque timentes estote, nec animalium foetus, quos illicitos dixero, cum omnes alii liciti sint, nisi peregrinantibus, comedere velitis. Peregrinanti quidem cavendum, ne venatus interficiat, Deo prohibente, nisi prius mense prohibitionis peracto: Tunc enim venatus summere fas censetur. Omnis Dei domum invocans, nequaquam oblationes in alto ponat: et ut misericordiam a Deo consequatur, in ipsum credat: nec ob homines pravos a via recta se divertat, Deique dilectioni, suisque bonis, nequaquam malis atque peccatis studeat, Deum timens: quoniam ipse gravis atque difficilis super rerum fines invenitur. Sunt autem vobis haec illicita, sanguis et morticinium, animal quodlibet nequaquam Dei nomine peremptum, et suffocatum, ac igne combustum, vel ruina morti deditum, et a lupo tactum, nisi quis illud interfecerit. Nullus item nisi per Deum iuret. Sin autem, iniuriam effecit. Malis quidem exhinc certum erit, eos vobis nunquam dominaturos, cum hodie tibi tua lex, mihi propter te placita, donumque Dei necessarium atque sufficiens compleantur. Me itaque, non illos timete. Si cuiquam rerum istarum aliquam, quasi sibi necessarias quis quaesierit, nec culpae nec peccati reus erit: quia Deus pius inundabit veniam. Quaerentibus a te, quae res sint licitae? dices, sapidae et odoriferae. Venatum tendens, si sui canes ab eo docti, sicut et a Deo, ipsi bestias coeperint, super eas Dei nomen invocans, eas comedat, Deum timens, cui subest omnis rerum numerus. Amodo rursum hic a Deo vobis datur licentia, ut de dapibus hominum legum comedatis, illique de vestris. Eorumque foeminas bonas et timentes, ac in Deum credentes, et nequaquam amasios habentes, cum illis munera danda tribueritis, ducite. Omnis legi non credens, omnia sua perdit opera, in die iudicii connumerandus amissoribus. Viri boni, cum oratum surrexeritis, facies vestras ac manus ac brachia usque ad cubitum, et pedes usque ad tibias abluere, et capillos revolvendo caput abstergere, et post coitum mulierum balneari vos oportet. Infirmi quidem, vel in itinere ab egestu, vel mulierum coitu venientes, et aquam minime reperientes, facies suas atque manus terrae mundae pulvere tergant. Deus namque vestram diligit mundiciam, officiique divini perfectionem, cum gratiarum sibi redditione, et deitatis invocatione. Cunque vos confessi fueritis coram Deo, vos foedus inter vos firmatum audire et credere, Deum timete, cum ipse arcana cordium cognoscat. Omnem talem esse decet, ut nequaquam propter homines rectum dicere sinat, sed coram Deo, omnibus timendo, quoniam omnium opera noscit, rectum quo nihil est melius peragat, Deo credentes, et omnes benefacientes spe confirmaturo, et veniam ac mercedem innumeram eis daturo.
¶ Increduli, nostrisque praeceptis resistentes, ipsi gehennae deputantur. Viri boni, manus hominum fere vobis impositas, ego divertens a vobis retraxi. Vos itaque me Deum, omnium bonorum tutorem, timentes adorate. Inter Deum filiosque Israel pacto foederis firmato, xii. expugnatores atque praecones iustitiae ministros ex eis Deus elegit, quibus et ipse dixit: Ego vobiscum semper praesens adero, si in me credideritis, prophetis meis fidem adhibentes, et eis auxiliantes, et orationes ac eleemosynas in meo nomine feceritis: