Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/74

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

46


ignorent. Omne genus animalium terrestre, seu volatile (hic enim liber nil praetermittit) sic ut vos ad Deum redibit. Nostris praeceptis contradicentes, surdi mutique, obscura gestant velamina: Deo, quibus vult, rectam viam monstrante: quos vult, aberrare faciente. Si vos hora resurrectionis ira Dei percusserit, quem tutorem advocabitis, nisi qui malum vobis subtrahere, vel illius detrimentum aut oblivionem facere potest? Plures etiam gentium ante tempus tuum summis afflictionibus atque malis, ut ad viam rectam converterentur, astruximus: sed eorum pluribus factis lapideis, diabolus sua mala dulcia formosaque suis apparere visibus effecit. Illis itaque sic oblitis praecepta nostra, omnium rerum portam et abundantiam, usquequo nostra munera summum sibi contulerunt gaudium, aperuimus. Tumque secundo a nobis ipsis subito capti et desperati, stupidique facti sunt, et eorum primos atque postremos prostravimus, gratias Deo cunctarum gentium domino, Deo vobis auditum atque visum auferente, cordaque vestra sigillante, et alius nequaquam deus ipse reintegrare potest. Me taliter res intelligi faciente, quare non creditis? Ita quidem Dei subito patenterve contingens, non nisi gentem malam subruit. Legatis autem meis nil aliud iniungo, nisi quod vobis opus bonum et gaudiorum effectum persuadeant, et illicita nefandaque prohibeant. Quibus omnis credens, et se diligens, ac benefaciens, nil timeat, cum nil mali passurus sit. Nostris autem praeceptis resistentes, malum iraque Dei pro factis suis trucidabunt.

¶ Nec arcana Dei, nec ipsius arcam me possidere, cum non sequar nisi quod mihi missum est a Deo: nec me angelum existere, cum nec aequales sint caecus atque videns, quod vos sic esse cognoscitis, unquam confirmabo. Huiusmodi sermone Deum timentibus, ut ipsum prorsus imitentur, ipsumque timeant, cum nullus alius eis auxiliari queat, persuadens, Deum mane vespereque deprecantes, Dei quaerendo faciem, ab eo minime repelle. Sin autem, malis associaberis, cum nec suorum operum numerus tibi, nec tuorum eis imputetur. Caeteri vero plures aliis, invidia sola repressi, bonum divinitus datum patefacere noluerunt: licet Deus sibi grates afferentes dinoscat. Sed tu cunctis ad fidem venientibus, praeceptaque nostra sequentibus dic: Salus Dei super vos, cuius anima misericors est, et piissima. Quisquis vestri post malum ignoranter gestum a malo declinaverit, et benefecerit, veniam et misericordiam a Deo consequetur. Ut incredulorum viae patescant, res penitus discutiendae sunt. Ego quidem castigor, ne invocem vel adorem, quod vos loco Dei adoratis. Nec velle vestrum amplectar: quoniam viam rectam, secundum Dei mandatum errans, licet et vos contradicatis, proficiscor. Nec est apud me, ad quod vestri festinent animi: quia solius Dei, qui est veracissimus, et discussor optimus, cuncta sunt iudicia, Si id quod affectatis, nostrae subes set manui, inter me et vos res ad effectum tenderent. Deus autem malos discernit, apud quem sunt secretorum claves: Cum ipse solus universa terra marique contenta, omniumque foliorum labentium numerum, ac terrae germina, siccum item omne et molle, velut apud illum in libro firmata dinumerat.

¶ Solius Dei est, omnia facta vestra diurna dinoscere, et vos nocte mortificare: et deinceps vos expergefaciens die, et secum vobis omnia facta vestra dicturus, vos ad eum redituros ad placitum scitum ducens, velut omnibus gentibus imperans: vos custodit usque ad mortis horam, in cuius momento festinantissime vobis mortem inducit, ille committit, deinceps omnibus ad se versis, Deus ipse dominus noster cuncta cito dinumerans, iudicium dabit. Nubibus maris et terrae vexati, invocantes atque timentes, et se humilian-