49
recede. Ad deum autem cum redierint, opera sua deo pandente cognoscent, et per Deum ipsum iurabunt, se nuncio credidisse, si quem habuissent. Apud deum solum sunt ea, quae quaeritis. Quibus forsan cum advenerint, non credetis. Deus autem incredulorum corda, quia prima vice non crediderunt, probabit: et nos eos pravis cogitationibus suis immorari permittemus.
AZOARA XVI.
Licet eos cum angelis, ac etiam cum mortuis loqui, et omnibus mundi rebus atque voluntatibus abundare fecerimus, nunquam tamen nisi deo volente fidem assequerentur: eorumque pars plurima brutis animalibus assimilatur. Cum cuique prophetarum homines atque diaboli, quorum sermones auscultant, semper increduli, dicentes eos veros esse, cum de nihilo sint, adversentur, Deo permittente, hos et illos, locutionesque suas dimitte, Deus quidem iudex omnium optimus, hunc librum boni malique discretivum, et veracissimum, illis testibus, quibus ille missis vobis largitus est: nec tu sicut plures sis, nunc hoc negans, nunc affirmans. Hic namque Dei omnia scientis et audientis verba, vera et recta, quae nemo mutare poterit, completa sunt. Sed si plures, nil nisi dubium et ambiguum sequentes, imitari volueris, te prorsus deviare facient a via recta dei, quae perspicaciter credentes et incredulos discernit. Cum omnes in deum credentes, suisque praeceptis obedientes, licite de rebus omnibus, super quas nomen dei invocatum est, de aliis vero nequaquam nisi necessitate cogente, velut superius dictum est, comedere queant, eos minime comedendo sequantur: quos velle proprium, non aliqua discretio trahit in errorem: quos et Deus annotat.
¶ Cum opere penitus, clam atque palam, mala semper evita. Omnis namque peccans, aequam sui meriti mercedem accipiet. Nullatenus quicquam, supra quod Dei nomen non invocatum fuerit, comedatis, quia peccatum est: diabolique suis persuadent hominibus, ut vobiscum inde disceptent. Quibus si vos assenseritis, eritis increduli. Nos autem mortuos ad vitam reducimus, lucem dando, qua inter homines morari queant. Incredulis quidem, et in tenebris sine termino manentibus, modum suae sectae sibi formosum apparere fecimus. Singulis villis maiores a nobis constituti, se callidos et astutos facientes, se decipere caeteros arbitrantur. Sed licet ipsi nil inde cogitent, animas suas solummodo fallunt. Isti dei virtute superveniente, obstinaciter dicunt, se minime credere, nisi prius sibi dato divinitus, quod nuncio tributum est. Deus autem scit, quibus praecepta sua committit, et quem sibi nuncium elegit. Ista dicentes, contemptum atque poenam ob dolum suum a Deo suscipient. Eorum cor capax et immensum ad legis intelligentiam Deus efficit, quos viam salutis docere quiverit: quos vero errare permittit, illis malum inferens, cor angustum et anxium, vi tamen et ira sursum tendens, generat. Haec est via dei recta, quae singula reminiscentibus discernit. Quibus Deus dans donum salutis, auxilium atque gaudium secundum opera sua praebebit. Cum omnes coram Deo congregati, diabolos de derisione atque deceptione hominum increpaverimus, confessique fuerint homines, se his et illis credidisse, et ad horam iniunctam congregatos esse, Deus eis dicet, qui est incompraehensibilis et sapiens, quod in igne perpetuo manebunt, nisi quos ipse voluerit.
¶ Plebs hominum atque diabolorum, nonne vobis meus missus est nuncius, qui vos meas virtutes atque mandata, et huius diei resurrectionem