50
ctionem et adventum ante me doceret? Dicens, Ita: Sed se stulto mundo credidisse, animarum suarum testimonio confirmabunt. Deus cuique suorum factorum, expers oblivionis, nullis malum inferre desiderat: cum ipse sit piissimus, et omnium abundans. Cui, si voluerit vos delere, et deinceps quos voluerit renovare, velut de filiis vestrorum praedecessorum fecit, tum possibile, tum leve est. Quod quidem vobis accidet, sed vos minime creditis. Vos itaque pro more vestro et velle facite, sicut et ego pro meo. Vos autem deinceps videbitis, quem hoc factum finem habebit, et ad quid quisque vestri deveniet. Sciendum quidem, Deum nequaquam auxiliaturum malis, qui verbotenus Deo partem suarum frugum atque pecuniae ponunt, dicentes: hic est pars Dei, hic nostrorum participum: sed iudicio nequam atque pravo, portio participum minime deo, Dei vero participibus praebetur. Eisdem quoque sui participes prolem suam interficere, sicque contra legem suam litem inire, quasi decens atque formosum persuadendo fecerunt. Quod minime facerent, Deo volente resistere: sed eos in suis operibus immorari permittit. Secundum quosdam omnes bestiae agricolae cuilibet, nisi quem voluerimus, ad comedendum sunt illicitae. Secundum alios, latera tantum: et secundum alios nulla, super quam nomen Dei invocatum fuerit. His omnibus haec non nisi falsa Deo superponentibus, pro suae locutionis modo Deus ipse retribuet. Dixerunt item, omnes foetus in ventre bestiarum comestui licitos, si masculi fuerint: illicitos vero, si foeminei. Et si mortui, omnes comestionis sint participes. Hi quidem omnes pro modo dicendi mercedem accipient.
¶ Suorum interfectores filiorum, licet nescii, perdendis associandi, et bona sibi divinitus data non secundum Dei praeceptum illicita statuentes, et Deo mendacium imponentes, errantes atque devii facti sunt. De fructibus, quos omnes deus, faciens vineas iacentes et sursum elevatas, et palmas, messesque dissimiles, et olivas varias, vobis tribuit: cum tempestivi fuerint, comedite. Cumque collegeritis, inde reddenda persolvite, sed non superflue. Deus enim odit superflua. Cum bestiarum quaedam ad sarcinas levandas, quaedam tantum ad decolandum sint commodae, vos de bonis vobis a Deo datis comedentes, errorem diaboli, qui vobis maximus hostis semper adversatur, non sequamini. Parilium VIII. camelorum, et boum, caprarum, et ovium, de singulis scilicet duorum, utrum masculos an foeminas veraciter illicitis annumeratis? Vos haec testificantes, quando divinum inde praeceptum habuistis? Quid peius deteriusve, quam Deo malos minime viam rectam docenti, mendacium imponere, et hominibus insciis errorem immittere? In omnibus quidem, nisi divinitus mandatis, nil comedere volenti illicitum et contra legem reperio, nisi sanguinem, et camem porcinam, et morticinium. Ex his tamen necessitate cogente comedenti, Deus in sibi dilectos pius, veniam dabit. Iudaeis autem, ob suam maliciam omnia fecimus illicita, ungulam continuam habentia, et vaccarum ac ovium pinguedines, nisi costis aut carni vel ossi commistas, quod licet ipsi contradixerint, Deus sapientissimus atque pius, eis suam non subtrahet maliciam. Dicent tamen increduli, se parentesve suos nequaquam incredulos, vel eis aliquid illicitum fuisse, si Deo solum placeret: quod et praedecessores sui fecerunt, usque dum malum gravissimum eis incubuit. Si quid constans atque scitum habetis,