Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/79

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

51


betis, coram veniat, nec ulterius pro more vestro rem incertam sequamini. Deus quidem, quo volente omnes viam rectam sequerentur, omnem vestram controversiam discutiet.

¶ Vestri participes, testantes Deum res praedictas illicitas fecisse, quibus vel incredulis legique resistentibus tu nullatenus assentias, assint, ut quas sibi Deus res illicitas proposuit, addiscant. Nullum igitur illius participem faciant: parentibus suis auxilientur: prolem suam nullatenus ob paupertatem (his etenim ac illis metum dabimus) interficiant: nec aliud unum, quod Deus illicitum posuerit, deinde nil culpabile clam palamve perpetrent: Orphanorum pecunias ante dies veneri statutos nec rapiant, nec dispergant: Examen atque pondus recte trutinent. Haec praecepta Deus, hancque viam rectam, si reminiscimini, tradidit. Eam itaque non plures viarum varietates, ne discrepemini, sequentes, Deum timete. His peractis, Moysi librum, praedicti confirmationem et complementum, omniumque rerum discretionem, et viam, atque misericordiam omnibus credentibus se redituros ad Deum, praebuimus.

¶ Librum utilimum e coelo missum sequentes, ut misericordiam adipiscamini, timete: nec dicentes, Deum illis duabus gentibus praemissis tantummodo legem scripsisse: nec vos melius legem observare, si vobis daretur, quam illi, praesumatis. Vobis iam Dei virtute legeque tributis, illis resistere, seu alias divertere, cum hoc nihil sit deterius, nolitis. Sed scio, nil nisi angelorum, seu Dei adventum, et miraculorum effectum expectatis. Sed vobis nil fides proficiet, quando venerint, quia prius non credidistis. Si vos expectatis, et ego. Vos tamen minime credo de multitudine suam legem derelinquentium existere: quibus Deus suos actus enucleavit.

¶ Omnibus suum beneficium decuplabitur: omni quidem peccatori sui mali merces aequalis, Deo nemini nocente, reddetur. Ego quidem, cui Deus viam rectam atque directam, illam scilicet Abrahae non increduli patefecit, et immisit, primo credens omnibus praeceptis suis: (in quem enim crederem, nisi in dominum omnium rerum?) testor, omnes nostras orationes et holocausta, vitam etiam meam ac mortem, prorsus Dei, totius mundi dominatoris, socioque carentis, esse, qui nobis omnibus ad se redituris, omnia facta nostra propalabit, et controversias discutiet. Illa autem nos in terra vicissim et successorie creans, hos illis praetulit, ut vos in singulis commissis vobis experiatur, et probet. Ipse namque potens est, rerumque finis, misericordiae totius veniaeque largitor.

AZOARA XVII

Nec sit tibi grave, neque molestum, hunc librum tibi coelitus missum penitus sequi, verba brutorum et insciorum minime curando, et per ipsum bonos homines castigare, et ad boni memoriam rectamque viam producere. Quoties enim villis vestra confusio noctu supervenit, illi bruti malo laesi nil aliud respondent, nisi quod nos male fecimus. Nos vero illa die, qua verax aequilibritas omne pondus examinabit, perscrutabimur, quod illi nunciis vel e converso dixerint: vide utrum nostra praecepta nunciata fuerint, me tamen omnia sciente. Erunt autem boni, quorum pondus maximum fuerit: mali vero, quibus minimum, quia nostris praeceptis non crediderint. Ego quidem vos formans, terram vestrae voluntati, licet cum minima reditione gratiarum, supposui: et ut angeli se patri vestro Adae protoplasto