AD LECTOREM
ribus retinere, in qua ipsa tamen multa insunt foeda, et ad barbaras illas nationes coniungendas accommodata, inter quas primum exarsit hoc incendium.
Nominatim profitetur se hostem esse iis populis qui invocant filium Dei, et amplectuntur prophetarum et apostolorum scripta: et his populis hanc ipsam ob causam solam iubet inferri bella. Constituit igitur aeternum latrocinium, et parricidia. Deinde coniugium prorsus abolet, nam Mahometus concedit duci, et abiici, et abiectas revocari in thalamum, quot quisque vult privato arbitrio. Haec longe dissident etiam a Moise, qui non concedit privato arbitrio abiici uxorem, nec revocari eam cum qua factum est divortium. Quid quod nefarias libidines concedit, propter quas Deus non tantum quisque urbes, sed etiam saepe totas gentes delevit.
Est igitur Mahometi secta confusio quaedam ex blasphemiis, latrociniis, et flagitiosis libidinibus conflata. Hae sunt manifestae notae diaboli, quae deterrere homines debent, etiamsi propter regni potentiam victorias, et successuum magnitudinem levia ingenia minus abhorrent a tanta impietate. Sed Christianos scire oportet, Ecclesiam in hac subiectam esse cruci, et saepe imperia fuisse penes impias gentes.
Tertio et hoc utile est piis, quaerere ex ipsis prophetis et apostolis testimonia. Praedicunt post Evangelii propagationem Mahometi errores, eosque damnant. Nihil dubito, Danielem concionari de regno Mahometico, cum de parvulo cornu vaticinatur: quod inquit bellum inferre sanctis, et praevalere eis, et loqui sermones contra excelsum.
Non frustra haec praemonstravit Deus ante Mahometum annis amplius mille ac de Mahometo dici, inde liquet, quia post Romani Imperii inclinationem in Oriente, primum extulit caput Mahometi factio, prima subitis successibus regnum peperit, quod caeteris potentia antecelluit. Concionatur autem Daniel de regno, quod collabente Monarchia in oriente grassaturum erat, et quidem novas blasphemias contra Deum armis propagaturum. Vides igitur pie lector, clara voce Dei damnatos esse Mahometi errores ac regnum.
Etsi autem liber Mahometi adeo refertus est prodigiosis fabulis, ut sani facile deprehendant autorem diabolum, qui talibus sannis deridet Deum et homines: tamen haec lectorem praemonui, ut si quid fortassis alicubi minus scurriliter dici videtur, tamen sciamus totum hoc poema nihilo plus ad nos pertinere, quam Aegyptiorum portenta, qui feles et serpentes invocabant.
Illud postremo cogitandum est, quanta sit ira Dei, qui propter impietatem hominum sinit grassari hanc teterrimam pestem, et vere subiicit