Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/80

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

52


plasto humiliarent, iniunxi: praeceptoque meo cuncti, Belzebub excepto, paruerunt.

¶ Deo quidem illic quaerenti, qua de causa minime pareret, inquit: Quia ego factus sum ex igne, illi de terrae limo plasmato: praevaleo. Inquit Deus: Hinc igitur, ut minimus efficiaris, descende: cum tibi super me sublimari sit impossibile. Ei deinceps terminum a Deo ante diem veracissimum postulanti, respondit Deus: Terminus quidem est positus. Cui ipse: Quoniam tu mihi sic molestus, malum hoc ingeris, ipsi suaeque posteritati rectam viam sequentibus, circumquaque suggestiones et assultus inferens, efficiam quod eorum nemo tibi grates persolvat. Quem Deus sic increpans, inquit: Tu minime, tuque repulse, descensum accelera, et de te tuisque sequacibus gehennam prorsus implebo. Adae vero, suaeque mulieri praecepit, ut in paradiso manentes, quod sibi placeret comederent: una tantum arbore minus, nisi se malos esse mallent. His itaque diabolus, sugestionem faciens, et ad membrorum virilium atque pudendorum detectionem nitens. Deum eis illam arborem vetuisse fallaciter insinuavit, non ob aliud, nisi ut vel illi nequaquam angeli fierent, vel ibi perpetuo manerent.

¶ Diabolus itaque iurans se nequaquam illis suo nociturum alloquio, eos in viam pravam atque perversam distorsit. Gustantibus igitur illis de arbore, sexus atque pudenda membra apparere coeperunt. Quae ipsis e paradisi foliis tegentibus, Deus inquit: Nonne vobis hanc arborem interdixi, vobis hostilitatem atque maliciam diabolicam enodans? Responderunt illi: o Deus, nos nostris animabus nocuisse confitemur. Unde nisi per te data venia, perdendi peribimus. Quibus ipse: Adversantes alter alteri, ad terram usque descendite, moram horalem illic habituri, ibique vitae vestrae peracto spacio moriemini, et deinde vos resuscitabo, vobisque vestraeque proli vestes daturus, unde membra genitalia tegatis. Horum itaque recordando, Deum vobis divitias daturum timete. Et hoc est praeceptum dei optimum. O filii Adae, nullatenus aurem seu mentem diabolo velitis adhibere, qui patres vestros e paradiso proiecit, vestes, apparere faciendo quae prius operta videbantur, abstulit. Hoc quidem bellum vobis summe cavendum, cum vos diabolo suaeque genti sitis visibiles, illi vero vobis invisibiles. Diabolis incredulorum consiliatoribus effectis, cum ipsi scelesta nefandaque gerant, aiunt patres suos illiusmodi facta gessisse, et Deum hoc sibi praecepisse. Sed Deo nil nisi rectum praecipienti, mendacium imponunt: et viam rectam delinquentes, falsam sequuntur, extimantes tamen se recte facere. O filii Adae, ad templum tendentes, vestros optimos ornatus sumite. Versus templum quoque facie versa orationes fundite, et Deum corde puro invocate. In cibis et potibus vestris superfluitatem evitate. Quis constituit vestes et ornatus, cibosque bonos et sapidos, vobis illicitos? Illi quidem liciti sunt bonis huius saeculi, et puris ac emundatis alterius. Tali ratione discerno res hominibus, ut ipsi percipiant et intelligant.

¶ Deus ipse nil nisi criminalia modicaque peccata, ut falsas rapinas et iniurias, positionemque societatis et participationis in deitate, ipsique Deo falsum imponere, et his similia, statuit cuique vestrum illicita: nec cuiquam est possibile, terminum a Deo sibi praescriptum transgredi. Filii Adae, vobis iam advenit de vobis nuncius, mea praecepta laturus: quibus omnis contradicens, et se retrahens, igne perpetuo punietur. Timens autem, et obediendo benefaciens, expers timoris atque molestiae paradisi gaudio perfruetur. Quis vero peior imponente Deo mendacium, aut suis contradicente