53
dicente praeceptis? Horum quidem quisque libri partem habebit, usque ad nostrorum angelorum adventum, qui ducentes eos extra lumen vitae, dicent: Ubi est, quem adoravistis in Dei loco? Respondebunt, eum aufugisse, tuncque suarum animarum testimonio perhibebunt, se incredulos fuisse. Tunc Deo eis iniungente, ut cum diaboli clientibus prae caeteris ignem ingrediantur, non desinent ipsi gentem prius ingressam increpare, usquequo omnes in igne depositae fuerint, dicentque: O Deus, isti nos aberrare fecerunt, unde tuo praecepto ignis eis duplicetur. Respondens quidem Deus dicet: Ita esse, licet ipsi nesciant. Primi vero succedentibus inquient: Bonoque gaudio carentes, gustate nobiscum malum, quod fecistis. Nulli namque contradicenti mandatis nostris, aut se inde retrahenti, aperietur coeli ianua, paradisive patebit aditus, usquequo camelo pervius per acus foramen gressus pateat: Sed eis in gehennam praeparatur lectus igneus, et simile coopertorium, ut mali merentur.
¶ Credentibus, et benefacientibus vos, nemini nisi quam post iniungentes paradisum aquarum fluxu iocundissimam dabimus mansionem perpetuam: ubi ipsi per me prorsus malicia suorum cordium emundati dicent, Deo grates referimus, qui nos vias rectas nemini nisi per ipsum compraehensibiles docuit. Tunc accedentes veraces Dei nuncii dicent: Haec est paradisus, quam vobis pro factis vestris haereditatem polliciti sumus. Ipsique paradisi haeredes, hominibus igni deputatis, sibi Deum verum dixisse confitentes quaerent, an ipsi similiter invenerint. Quod et ipsis testantibus exclamabitur voce magna, Deum omnes suam viam reiicientes, malumque gerentes, aliique saeculo minime credentes perditurum, et summis poenis afflicturum. Inter hos quidem, et illos, in quodam quasi limite sublimi stabunt quidam, discrete scientes horum et illorum facies, qui nequaquam paradisum ingredientes, sed illud sperando expectantes, paradiso visis inquient, Salvet vos Deus: oculos suos devergendo. Illis vero apud inferos dicent: Nonne valuit vobis numerus vester ad resistendum? Tu Deus, nunquam nos illis malis associa. Dicent illi: Ecce quibus Deus non mandavit misericordiam suam. Sed vos confidenter paradisum intrate, nil timentes. Malis quidem in paradiso manentes deprecantibus, ut eos aquarum suarum caeterorumque bonorum a Deo sibi datorum participes efficiant: respondebunt illi, Deus hic incredulis suam legem in ludo ridiculoque tenentibus, et suas voluptates in hoc saeculo perficientibus, illicita statuit. Nos enim ibi nostris praeceptis contradicentes, et irridentes obliviscemur.
¶ Iam illis libro coelitus misso, qui rectam viam sapienter credentibus discrepat, omnes suam explanationem expectantes, sciant, quod die qua venient omnes, una voce confitebuntur, iam dei nuncios cum veritate advenisse, dicentque prius increduli, tunc ob errorem suum animas perditi: Si quis pro nobis intercessor reditum exorasset, melius quam primo faceremus, Nunc autem dominum Deum nostrum, qui coelum et terram et universa sex diebus creavit, et thronum ascendit, qui diem nocte cooperit, lunam et solem ac stellas suo praecepto promovet, ventis imperat, nubes sublevat, et inde ad arborum ortum et herbarum aquas ad terram mortuam demittit, qui et mortuos resuscitabit: Ipsum inquam omnium piissimum, cum omnes suis praeceptis obedientes diligat, cum timore et spe invocantes adorate atque diligite: huiusmodi