54
iusmodi rerum semper memores estote. Terra quidem bona Dei praecepto germen bonum pariet, mala vero nil praeter malum et insipidum. Noe, suaeque genti olim iam iniunximus, haec hominibus dicere: Unum solum Deum, et non alium, ut debetis, invocate. Aliter enim summe timendum est vobis, die magna. Pars vero plurima suae gentis respondens, ait: In errore manifesto te videmus. Sed ille dixit, hoc non esse errorem, sed Domini mundi mandatum.
¶Dei mandatum inde quod minime percipitis, libenter atque devote vobis nuncio. Nec vos miremini, quod vobis a Deo venit nativus nuncius, vos castigans atque docens viam Dei, vobis veniam daturi. Cumque Noe contradicerent, eum suosque fautores in arca proteximus: Caeteros omnes velut caecos summersimus. Hut ad Hath gentemque suam mittens, inquit: Invocate Deum, alius enim non est adorandus. Nonne timetis eum? Sed eorum plures increduli, dixerunt: Te viam erroneam sequi cernimus, atque te mendacem aestimamus. Quibus ipse: Non sum erroneus, sed Dei nuncius, vobis suum mandatum nil addendo seu minuendo ferens. An admiramini Deum vobis nuncium et castigatorem misisse, nativum hominem? Reminiscamini quaeso, quomodo Deus Noe, suaeque gentis vicarios constituens, vobis augmentum virium atque staturae praebuit. Ipsum igitur ut praecedatis, adorate. Responderunt: Praecipisne, quod unum solum Deum adoremus, et morem atque culturam patrum nostrorum omittamus? Aequum est igitur, ut tu dicti tui probationem praebens ostendas, quid Deum facturum nobis polliceris. Ille vero dixit: Vos iam iram odiumque Dei promeriti, mecum de nominibus impositis a patribus vestris, quae Deus nunquam praecepit, non disceptabitis: sed ipsum Deum discussorem expectate. En ego vobiscum expecto.
¶ Eum, suosque factores, nostra pietate liberavimus: Praeceptis vero nostris resistentes, et incredulos, a summo ad infimum destruximus. Schale ad Zeuth a nobis missus, inquit: Tu hominesque tui Deum unum, quia non est alius, adorate: Et ego vobis virtutes atque miracula sua, mihi nota, vobis patefaciam. Vos recordantes, qualiter Deus vos vicarios Hath suaeque gentis posuit, ipsius praecepto in plana terra domos aedificate, et similiter in rupibus vobis mansiones excidite: nec ulterius terras vastatum eatis, invocantes nomen Dei. Camelae libera pascua permittite, nullam ei molestiam inferentes: Sin autem, grave vobis malum incumbet. Eorum quidem plurima pars incredula, credentibus debilibus et paucis inquit: Scitisne Schale Dei nuncium esse? Inquiunt, Ita: Nos scimus, et ei credimus. Quibus e contra illi plures increduli responderunt: Vestrae fidei nos sumus increduli. Mandatum itaque Dei spernentes, camelam interfecerunt, et ipsum Schale sic affati sunt: Si tu es nuncius, tua dicta nobis comproba, faciendo videre quod promittis. Quibus ipse: Vobis Dei mandatum benivole, velut bonus consiliarius, attuli: quod vos abhorrentes, minime curatis. Unde ipso Schale se conventibus eorum subtrahente, terraemotus superveniens, suas domos funditus diruit.
¶ Loth rursum increpante suam gentem ob scelus inauditum, et nefas a nemine perpetratum, cum nemo prius viris abuteretur, respondit ipsa: E villa tua cunctos incredulos eiice. Ipsum quidem Loth, sibique credulos, praeter mulierem suam vetulam, quoniam suam non liquit maliciam, salvavimus,