Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/85

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

57


Deus: Me quidem non videbis, nisi meus a te visus loco suo permaneat. Deo montem ascendente, ipse in minimum atque minutum redactus est. Unde Moyses quasi mortuus cecidit, curatus autem inquit: O Deus, ego vester sum, et in te primus credens. Dixit deus: Ego super gentem meam te prae caeteris electum, mea mandata ferentem constitui, tuque munere meo sumpto, quod iam tabulis inscribitur, Deo grates persolve. Continet autem illud omnem gerendorum doctrinam, et castigamen, ac discretionem. Quod tu constanter et firmiter sumpturus, ut tua gens similiter accipiat, intima. Domos incredulorum mihi nostrisque fallaciter resistentium, tibi monstraturus illos, licet qui omnia miracula viderint, nostraque praecepta saepius audierint, nec ipsis nec alii saeculo fidem adhibent, et utraque via visa falsam semper proficiscuntur: Illos inquam, suaque negotia penitus confundam, et sibi suorum operum vicem reddam. Moyse quidem absente, sua gens ex annulis suis et torquibus tauri statuam, sonitum quasi stertentis emittentem, sibi fecit.

¶ Sed cum viderent eam nil dicere posse, nec viam rectam edocere, eam suis tractando manibus, se confitentes errasse, dixerunt: Nisi Deus veniam misericordiamque fecerit, nos perdendis annumerabimur. Moyses itaque reversus, multa permotus iracundia, eos ob sui maliciam, Deique mandati festinationem post suum discessum, increpans, tabulas proiecit, fratremque suum capillis arripuit. Ille vero respondit: Me debilem ipsi volentes interficere, fere vitam abstulerunt. Unde de me vindictam minime sumas, ne sim ridiculum hostium, nec me malis hominibus illis admisceas. Moyses hoc audiens, Deum orat, ut sibi fratrique suo veniam et misericordiam, cum ipse sit omnium piissimus, praestet.

¶ Qui taurum adorabant, iram Dei et dedecus huius saeculi merito sustinebunt. Qui peccatis commissis, ad Deum postea poenitendo se converterint, veniam et misericordiam consequentur. Moyses deinceps ira semota, librum et tabulas, viam et misericordiam timentibus Deum manifestantes, sumens, ad horam sibi mandatam, LXX. suorum hominum elegit, quibus pessundatis inquit: O Deus, qui quibus vis rectam, quibus vis malam viam praebes, nunc hos ob suam inscientiam factaque nefanda condemnans, si tuae subesset voluntati, prius eos confudisses. Sed tu discrete, licet arcane, omnia gerens, tu veniae largitor optime, nobis veniam et misericordiam praebe, simulque da huius, saeculique futuri bonum, nobis te, non alium adorantibus. Inquit Deus: His bonum, illis vero malum, meo praecepto semper accidit, magnamque misericordiam, omnium capacem, timentibus me, et obedientibus meis mandatis, ac eleemosynariis praebebo.

¶ Imitatores nuncii atque prophetae, legendi scribendive nescii, cuius nomen atque mentio reperitur in testamento et Evangelio, qui gerenda praecipit, aliaque prohibet, bona saporiferaque vestro comestui licita, alia quidem illicita ponit, cogitationes pravas et errores eiicit: Omnes inquam illi credentes, et auxiliantes, atque sublimantes, suisque mandatis obedientes, et boni sunt, et bonis associabuntur. Vos viri, ego quidem ad vos venio, Dei nuncius, regis coeli et terrae, praeter quem non est alius, qui mortificat et vivificat. In eum, mihique, suo nuncio, legendi scribendique nescio, penitus ipsi suisque praeceptis subiecti credite, suis praeceptis obedientes, ut boni efficiamini.