58
ciamini. Quidam autem de gente Moysis, ad veritatem istam se convertunt, secundum illam operantes. Nos quidem in terra duodecim gentes divisim constituimus. Nos quoque Moysi, cum sua gens aquam peteret, ut cum virga petram percuteret, iniunximus: apertique sunt fontes duodecim, eorum locis notis omnibus. Eos quoque nube proteximus, et manna simul et coturnices ad comedendum praebuimus. Nunquam illis nocui, sed ipsi quidem suis animabus nocuerunt. Eisdem item iniunximus, ut villam quamlibet frequentarent, et quidlibet sibi placitum comederent cum gratiarum redditione, et ut in portarum ingressu se humiliarent: Sicque semper peccaminum veniam tribueremus, et bonum semper augeremus.
¶ Horum vero pravis atque perversis nostrum praeceptum mutantibus, malum coelitus ob suam maliciam intulimus. Cum quidam in villa iuxta mare in sabatho piscium multitudine capitibus sublevatis adveniente, quod caeteris diebus minime contigit, nos enim ipsis vicem suorum operum reddidimus, non gerenda perpetrabant, ab aliis castigati dixerunt: Quare caeteros castigatis, cum Deus eos confundet, aut grave malum eis superveniet? Responderunt: Nostrum est Dei mandatum commemorare, cum forsan hoc timorem immittet. Eis autem castigamina non curantibus, gerenda docentes salvavimus, caeteros autem pro suis factis damnavimus. Diximus quoque vertentibus ad prohibita, ut simiae perditae fierent, in hoc saeculo dedecus et opprobrium, in futuro malum gravissimum accepturae. Ipsius praecepto, qui est pius veniaeque dator, gentibus per terras divisis, quarum quaedam bonae sunt, quaedam autem infra, eis nunc bonum nunc malum exhibendo, ut sic eorum ad fidem esset conversio, tentavimus eas. Sed primis peiores succedentes, libri partem sibi, videlicet in hoc saeculo placita ferentem accolunt, residuumque dimittendo dicunt, Deum inde sibi daturum veniam. Nonne fiduciam et firmitatem a vobis cepi, quod in hoc libro nil nisi verum esse diceretis? Cur insensati vivitis? Alia quidem curia multo melior habetur, quam libri factoribus, et orantibus, sua persolvendo praemia tribuemus.
¶ Montem super Iudaeos nubi similem, cuius ruinam super se pertimebant, ut sic saltim vi legem nostram reciperent, et eam assidue ad timoris adeptionem legerent, extulimus. Cumque cepi de filiis Adae eorumque posteris testes super animas suas, dixi: Nonne ego sum Deus vester? Dixerunt, Ita: Huiusque rei testes super animas nostras adsumamus. Quibus ego: Imo in alio saeculo testes adestote, ubi non dicatis me nequaquam huius rei noticiam et intelligentiam vobis intimasse: nec iterum sequendo patres vestros prius incredulos, quaeratis, Cur ob facta praedecessorum mala patiamini? Ita quaeque distinguo diligenter, ut ipsi Deum diligentes efficiantur. Ille, cui prius iniuncto meo mandato deinceps subtraxi sapientiam, malus effectus, diabolum secutus est. Eum tamen cum sua sapientia ad me sublimare meae voluntati possibile esset: Sed ipse mundanam mansionem magis diligens, suum amorem amplexus est. Hic quidem talis, caeterique meis contradicentes praeceptis, sicque suis nocentes animabus, cani assimilantur: qui seu ad ipsum accedas, seu non, latrare non desinit. Solus autem ille firmitatem obtinet, cui Deus rectam viam praedestinavit. Omnis illinc aberrans, in gehennam ponetur: quo multitudinem diabolorum, et hominum habentium corda sine discretione,