59
tione, oculos sine visu, aures absque auditu, qui brutis animalibus magis erronei, negligentes existunt, mittemus. Illos igitur incredulos, quibus Deus mercedem pro merito tribuet, dimittentes, cum ξ[1] Dei plurima bona sint nomina, ipsum cum eis invocate, sequentes ratione, vique doctorem, et secundum illam operatorem.
¶ Sic contradicentibus praeceptis nostris, quibus insciis mala formosa videri fecimus, quod omnibus callidior, omnibus arte praevaleo. Nonne perpendunt, servus e diabolo socius sortitus sit, utrum sim alius quam nuncius verus? An coeli terraeque machinam, omneque divinum opus non considerant? cum forsan iam suae mortis terminus accessit, post quem, cui verbo credent? Cum nemo, quem Deus aberrare fecerit, viae bonae doctorem invenire queat, eos in caecitate sua dimittamus. Quaerentibus a te adventum horae postremae, dic, illius noticiam nulli nisi Deo compraehensibilem esse, quae in coelo terraque gravis subito pluribus nescientibus superveniet. Sic enim tu nil nisi Dei velle bonum sive malum tuae animae commendare potens, absconditum agnoscens, multum boni, nec quicquam mali adipisceris: cum nil nisi Dei nuncius, suorumque verborum ad incredulos applicator existas. Adam patre vestro a Deo creato, et ex eo foemina ad suum concubitum, in primo coitu mulier concepit, sicque deinceps gravida multum facta est. ob quod maritus ac mulier Deum deprecati dicebant: Si tibi nobis bona praebere placuerit, grates tibi referemus. Deo itaque prosperitatem atque bonum eis conferente, eis suorum donorum participem, unde te Deus liberet, constituerunt. Quomodo Deo socium atque particeps quicquam, non creans aliquid, sed creatum, nec sibi nec invocantibus ipsum auxiliari potens, opinantur?
¶ Hi ad rectam viam a vobis advocati, nullatenus vos sequentur. Aeque namque proficit eos advocare, atque tacere: homines tamen sunt, sicut et caeteri. Qui si fides vestra vera esset, vobis responsa facerent. An habent illi pedes, quibus ambulent? an oculos, ut videant? an aures, ut audiant? Illos itaque participes invocando, si vobis sit possibile, decipite me, qui soli Deo libri datori, sicut et omnes boni homines, me commendo. Illi vero quos loco dei adoratis et invocatis, nec sibi nec animabus suis prodesse queunt. Ad viam rectam vocati, prorsus auditu visuque carent. De decimis et beneficiis sume, et inde secundum morem consuetum operare. Insciis, te subtrahe semper. Si aliqua fortassis diabolica suggestio seu fraus acciderit, te divina sanctificatione praemuni, Deo audiente atque sciente. Omnis enim deum timens, cum ei quicquam diabolus intulerit, Dei memor est, ad bonum se convertens. Cum te minime cum virtutibus venientem quaerant, cur eas non efficis? dic, te nil nisi mandatum dei imitari. Haec quidem sunt res manifestae, viaque vera, et misericordia timentibus deum. Cum legitur Alchoran, eum cum toto corde, devotaque mente, ut Deus tibi misericordiam praestet, ausculta, et deum in anima tua, unaque voce mane et vespere, nequaquam horum aliquid negligens, cum humilitate et timore invoca et adora. Apud ipsum quidem manentes, nullatenus indignantur ipsum invocare, humilique prece exorare.
AZOARA XVIII
Omnis rerum et orationum quae Deo debentur excessus, Deo legatoque suo gratus existat. Omnes Deum timeant, et vicissim benefaciant, Deum adorantes, suo legato, si boni fuerint, fidem adhibeant, eos imitando, qui lachrymas deum invocando effundunt. Divina legendo miracula,
- ↑ Signum quod remittit ad superiora. Sed haec bene cohaerent.