65
minime, quia mali estis, colligetur. Quippe nec in Deum, nec legato suo crediderunt, nec orationes corde puro, nec sumptus nisi contra velle suum effecerunt.
¶ Horum neque proles neque substantia tibi placeat, cum Deus nolit eas alius quam mali causas et effectus in hoc mundo existere: et eos item vita privabit, ipsis incredulis. Qui licet iurando per deum se vestros perhibent, non sunt nisi gens a nobis et a vero disgregata, sed munimina seu cavernae vel concava, quo fugerent, illis paterent, cito recedentes et retrambuli fierent. Eorum quibusdam a te petentibus aliquid de decimis et beneficiis, si datur, est eis placidum: Sin autem, conquerentes et irati recedunt. Sed si Dei legatique sui munus bonum esse faterentur, dicerent: O deus, tu legatusque tuus nobis pro velle nostro munera facietis, qui te precamur et adoramus.
¶ Eleemosynae quidem et beneficia non sunt nisi pauperum, et miserorum petentium, et in Dei nomine redimendorum, ac peregrinantium inopum, secundum dei praeceptum, omnium sapientissimi. De propheta male loquentes, et dicentes se non dixisse, gravi malo punientur. Et licet vos coniurando, ut vestrum amorem habere queant, se velle simulent, tamen Dei nunciique sui dilectionem atque fidem habere melius esset. Omnis deo molestiam et odium inferens, ignem gehennae passurus, dedecus magnum subibit. Cavendum incredulis, ne sibi superveniant azoarae, quae sibi cordis sui secreta notificant. Irrident tamen, quod Deus ab illis servata pandet: qui percunctati, se deliberando dubitare fatentur. An de deo suoque propheta ridiculum agunt? Quid vobis incredulis factis, post credulitatem prodest excusatio? Licet enim quibusdam vestrorum Deus veniam largiatur, caeteris tamen, videlicet incredulis, malum inferet.
¶ Resistentes atque perturbatores, et insurgentes viri, seu mulieres, hi vel illi prohibenda praecipientes, et e converso, suarumque manuum constructores, Deum obliti, a deo minime commemorantur ob maliciam suam. His et huiusmodi similibus ac incredulis, ignem gehennae perpetuam mansionem deus tribuet: quos ipse perpetuo confundet. Praedecessores vestros vobis maiores, et fortiores, atque ditiores, pluriumque filiorum patres, sua negotia pro velle suo sicut et vos perficientes, et dicendo dubitantes imitari nolitis. Hic etenim sua perdiderunt opera, saeculo futuro perdendis associandi.
¶ A praedecessoribus suis, Noe scilicet, et Baath, et Themuth, et Abraham, suisque factoribus, et a gente Madian et Almutesichech, Dei mandatum cum virtutibus atque miraculis allatum est illis qui sibi nocuerunt, Deo neminem laedente. Bonorum quidem illorum, virorum seu mulierum, alii credentes aliis res scitas iniungunt, non agenda quidem interdicunt, orationes ac eleemosynas faciunt, deum atque prophetam exaudiunt, et sic a Deo sapientissimo veniam promerentur, paradisum aquis amoenam, et in Gedena perpetuam mansionem, amoremque Dei maximum, quo nihil est maius, suscepturi. O propheta, incredulos et insurgentes aggredere, illis manifestans, quod ad gehennam viamque malam proficiscentur, qui post verbum incredulorum a se dictum, fidemque suam derelictam, se non dixisse iurando, Deum testem vocant. Velle tamen suum nequaquam ad actum perduxerunt, nec aliud quam quod deus suusque legatus eos a sua voluntate repulerunt, adepti sunt. Si redierint, commendabile est: Sin autem, grave malum in hoc, saeculoque futuro, absque repertu tutoris atque vindicis sui in terra patientur. Eorum quidam hac utuntur oratione: O deus, si nobis tuam voluntatem dederis, inde deinceps beneficiaque, boni efficiemur. Deo quidem illis postulata praebente, errori consentiendo, nil dare voluerunt. Unde deus eis finem contrarietatem cordium,