Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/94

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

66


dium, et anxietatem, ut sic saltim ad eum converterentur, immisit, eo quod sua Deo pollicita non solvendo, mendaces reperti sunt. Nonne sciunt, Deum omnium occultorum cognitorem, aeque suorum arcana cordium et voce prolata percipere? Derisores bonorum in eleemosynis, quas facere nituntur, et nil nisi per laborem suum habentium Deus irridebit, gravibusque malis affliget.

¶ Resistentibus Deo, atque suo legato, et sic ingratis deo, sive tu condones, licet etiam septuagies, sive non, Deus nequaquam veniam faciet. Successores vicariique prophetae, quiete gaudentes, pugnatum ire nolunt cum substantia vitaque sua propter Deum, persuadentes ne quis tempore fervente pugnatum eat. Sed notandum sapienti cuilibet, ignem gehennae callidiorem existere. Nunc aliquantisper rident: sed multae quaerimoniae cum lachrymis ob actus antecedentes sequentur. Quanquam Deus ad aliquam istarum gentium accesserit, sicque tecum ire pugnatum illa desiderat, dic ei, quoniam primo domo manere maluisti, nunc quoque cum adversis atque contrariis perendina, nunquam mecum profectura, nec hostes expugnatura. Nec ego super vestri quenquam orationes fundam, nec ad ipsius morti foveam accedam, tum ob hoc quod Deo legatoque suo contradixerunt, tum quoniam increduli mortui sunt. Huiusmodi virorum neque substantia, neque proles tibi placita sit, quos sibi Deus tantum malorum materiam esse quaerit, animasque suas ipsis incredulis extrahet. Cum azoaram persuadentem ut in Deum credant, et cum suo legato pugnatum proficiscantur, iniicis, eorum primates inquiunt, Bonum est, ut nos perendinantibus remanere dimittas. Eorum itaque cum illis contrariis commorari cupientium corda, licet illis nesciis, sigillata sunt. Prophetae vero, suisque factoribus pugnatum profectis, cum sua vita substantiaque deus sua semper negotia sublimaturus, paradisi mansionem perpetuam, quod prae caeteris est lucrum maximum, tribuet.

¶ Deo quidem suoque legato rebelles, domique morantes, nisi debiles vel infirmi, vel non habentes necessaria, tales enim absque reatu sunt, si solum bona voluntate Dei suique legati praecepta corroborent, praedicta non agendo, grave malum patientur. Arabum namque plures, caeterique similiter ad te venientes, nequaquam victum caeteraque necessaria a te quaesita, ut te comitarentur, recipientes, minime damnandi sunt, cum ob sumptuum inopiam lachrymando reversi sunt.

¶ Uli tandem rei sunt, qui nulla debilitate, seu morbo, vel inopia pressi, cum adversis commorantur: quorum corda, licet ipsis nesciis, Deus sigillat. Illis coram te redeunte se excusantibus, dic: Vobis nequaquam ob aliquam excusationem credam ulterius, quia iam Dei facta vestra visuri, suique legati praeceptum audistis, ad deum adhuc redituri, qui omnes actus vestros occultos propalabit. Quidam eorum tui praesentis discessum per deum coniurando postulant: et tu, cum nihil nisi malum, sint gehennam ob sua merita recepturi, discede. Eorum quibusdam veniam petentibus, et obsecrantibus, minime da veniam: Quia licet tu dones, Deus minime dabit. Arabes peiores increduli sunt, et expugnatores pessimi, dei praecepta sapientissimi suo legato superne posita prorsus ignorantes. Eorum quidam suos sumptus pro tributo connumerantes, vobis malum inferre nituntur: sed illud in eos redundabit. Eorum vero quidam deum invocantes, iudiciique diem expectantes, Deo legatoque suo appropinquationem sua beneficia fore credentes, minime falluntur. His etenim deus veniam, suique dilectionem tribuent.

¶ In litibus praeeuntibus et primis, cordique benevolo sibi suffragantibus, Deus integram peccaminum veniam daturus, paradisum rivis amoenam, quod maximum est lucrum, tribuet. Arabum autem et Meduentium quibusdam, qui iam te nescio, tibi litem atque seditonem machinantur,