68
dum esset, intimarent. Incredulos in vestri directo constitutos, vos viri boni scientes Deum se timentibus auxiliaturum, sic expugnate fortiter, ut vestram sentiant audaciam. Sunt quidam, qui azoara posita quaerunt, Cuius fidem nostrum augmentat? Hic autem corroborat, credentibus quidem plenum habituris gaudium fidem confirmat, et augmentat: Incredulorum quidem variique cordis malo malum accumulat, unde sua peribunt incredulitate. Nonne patet, eos singulis annis deteriorari: cum semel aut bis credentes, et item increduli, nec se convertunt, nec sui memores existunt? Hi quidem azoara sumpta, se invicem cuicunque respicientes quaerunt, an eos quis videat: deinceps corda sua Dei distrahunt obsequio, qui sunt indiscreti. Nuncius de vobismetipsis immutabilis et constans vobis datus est, quem cum sit boni piique cordis, incredulitas vestra turbat, atque molestat, ut bonorum fides atque dilectio laetificat. Sed si nullatenus credere, fideque perseverare voluerint, tu Deo, praeter quem non est alius, immensi coeli domino, te commenda.
AZOARA XX.
Haec huius libri sapientis doctoris mirabilia, cunctis hominibus admiranda, quibus hominem de semetipsis afferentem illa, et monstrantem Deus maximum praemium bene gerentibus, incredulis poenas daturus, misit: increduli manifestas incantationes esse dixerunt. Sed ipsi quidem nec oratorem sibi, nec tutorem invenient, nisi nutu consilioque Dei, qui est dominus noster, coelum et terram sex diebus creans, et postea coelos ascendens, rerum omnium deliberator. Hunc itaque dominum nostrum, ad illum redituri (summus etenim terminus est veracissimus, si memores estis) advocate. Qui creator omnium, ad se post mortem revocabit omnes, ut bonis et credentibus rectum et aequum, incredulis ignem malumque grave largiatur. Idem etiam soli lumen, lunaeque claritatem, et mansiones, ad annorum caeterorumque spaciorum numerum veritatis tantum noscendae causa tribuit, et diei noctisque vicissitudinem res sapientibus discernit, omnibusque se timentibus miranda in coelo terraque composuit. Horum nostrorumque praeceptorum negligentes, igni ob suos actus insidebunt. Sperantes autem se redituros ad nos, hoc saeculum alii postponentes, sicque fidem adepti benefacientes, in paradiso perseverabunt. Hi quidem tales Deum invocant, et sese mutuo demum salutant, invocationisque fine Deo totius mundi domino grates solvunt.
¶ Si deus adeo festinus atque pronus in malum hominum existeret, quam in bonum, iam eorum accessisset terminus. Unde non habentes spem redeundi ad nos, in errore suo quasi caecos errare patimur: qui malo contingente, secundum ipsum sui status modum, scilicet iacendo, seu stando, sedendove Deum quantocius adiutorem invocant: quo demente malum, quasi nunquam invocassent Deum, redeunt. Ita sua facta sibi visa pulchra fecimus, plures generationes praeteritas, quia legatis nostris virtutem afferentibus minime crediderant, et malefecerant, ex merito suo prorsus delevimus. Quorum vos iam vicarios, usquequo facta vestra videamus, constituimus. Cum eis virtutes manifestas Dei lego, ad deum nullum sperantes reditum inquiunt: Alium Alchoran nobis aporta, vel istum varia. Quibus me id minime facturum respondeo, tum ob divinorum praeceptorum observationem, tum ob malorum die magna timorem. Notandum item, me longo tempore prius inter vos commorantem, nullatenus vos cum eo visitare, nisi divina voluntas compelleret. An vos error et inscitia vexant? Quis enim peior imponente Deo mendacium, aut suis contradicente praeceptis? Cum huiusmodi viris nullum bonum Deus dirigat. An vos increduli, et invocantes loco dei, putantes ipsum pro vobis precaturum, quod