Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/97

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

69



quod utriusque, boni malique videlicet inefficax reperitur, Deum agnoscere, nec coelo nec terra scitum cogitatis? Ab his quidem suis dictis deus me liberavit, cum gens prius una, ita nunc varietur, nisi propter Dei verbum praescriptum de sua controversia liteque fieret iudicium: inquiunt, si divina sibi praecepta non adscripsisset. Deus est omnium occultorum cognitor: expectetis igitur, et ego.

¶ Hominibus post mali passionem bono rehilaratis, artem atque dolum in nostris praeceptis facere nitentibus, dic, Deum callidiorem et provectiorem esse, qui suis legatis omnes vestras machinas atque dolos agnoscit. Ille vobis transitum terrarum et animum praestans, usquequo omnes in una navi coadunavit, ventum prosperum gaudii datorem primo contulit, deinceps vento perverso superveniente, et undas circumquaque coagitante, illi timentes hoc obsidionem esse, Deum legis bonum adiutorem invocando dixerunt: Si nos ab hoc malo liberaveris, ulterius tibi subiecti gratias reddemus. Sed illi en liberati, terraque positi, malum fallaciter et iniuste perpetrant, sibimet solis hoc agendo noxii: quibus a me facto suo reditu, omnes suos actus revelabo. Nonne perpendunt paucitatem atque brevitatem huius mundanae substantiae? Haec namque vita campo comparatur, qui per aquam coelitus missam se suo foetui commiscentem, ut victum humanum atque feralem educat, floribus et fructu decoratur: hominibus me tunc f poenitentem esse fatentibus, deinceps nostra voluntate die noctuve ducente, ad stipulam reducitur, priori formae valde dissimilem. Me res ita discernentem, sapientem exaudiet Deus, ad viam salutis vocans, et electis viam rectam notificans. Benefacientibus tribuet bonum, et supra quorum faciebus nunquam inerit pallor seu molestia, eruntque paradisi dominatores perseveranter: Peccatores autem aequum sibi simileque praemium suscepturi, dedecore pracmundi a , nullum tutorem seu salvatorem habituri, velamen quasi noctem nigram, faciebus suis apponent. Et hi sine termino ignis ministri manebunt, die congregationis omnium, coram me dicturo incredulis, vobis vestrisque participibus, etiam vos nullatenus adorasse me perhibentibus postulabitis, dei testimonium inter nos et vos sufficiens adsit, nos ob incredulitatem vestram negligentes extitisse: tuncque se ad Deum suum veritatis dominum convertentes, prius deserent verbum suum, cum omnis anima praemissorum mercedem accipiet.

¶ Datorem tamen victus in coelo et terra, oculorum et aurium iudicem, vitae mortisque largitorem, omniumque rerum provisorem, Deum esse testantur. Cur igitur non timent eum? Hic est Deus suus, dominus verax: Et veritatem deserens, nil praeter errorem atque iacturam sequitur. Cur converti negligitis? Dei quidem verax est verbum, quod incredulos nunquam convertendos affirmat. Estne quis vestrorum participum homines creans, et ad se reducens? Deus quidem erat, et ad se reditum praestat. An est eorum quis, qui rectam viam instruat? Deus quidem eas edocet: quem imitari melius est, quam ignorantem, usquequo doceatur. Cur hic, sic esse non discernitis? Sed horum plurima pars ambiguitatibus et opinionibus, quae veritati collatae nihil sunt, abducitur, Deo sua facta dinoscente: cuius nutu praeceptoque solius, hic Alcoran omnis falsitatis expers, quoniam est Dei domini mundi, constituitur. Dicentibus eum tuum esse figmentum, dic, ut saltem unam azoaram harum alicui consimilem, quolibet adiutore nisi solo Deo suffulti, efficiant: ut sic an veridici sint, appareat.

¶ Plures quidem contradicunt, eo quod noticiam eius se minime posse compraehendere fatentur. Quid si sua qualis est explanatio, sibi mitteretur? Antecessorum vestrorum similiter contradicentium, qui finis, prospicite. Eorum tamen quidam illi credunt, quidam minime, Deo singulos discernente.