Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/52

E Wikisource
Haec pagina emendata est

fieri aliquam creaturam. aut melius aut deterius immutari aut transformari in aliam speciem: vel aliam in similitudinem nisi ab ipso creatore qui omnia fecit et per quem omnia facta sunt: proculdubio infidelis est & pagano deterior. et vtamur argumentis sancti Tho. in. ij. sent. dist. viij. An demones possint imprimere in sensus corporales prestigijs deludendo? Ubi primo arguitur quod non. Nam illa forma bestie que videtur oportet quod sit alicubi. sed non potest esse tantum in sensu. quia sensus non habet aliquam speciem nisi a rebus acceptam. et ibi non est vera bestia per auctoritatem can. allegatam. nec iterum potest esse in re que videtur: sicut quod mulier videatur bestia. quia due forme substantiales non possunt esse in eodem simul & semel. ergo cum illa forma bestie que videtur nullibi possit esse ideo nulla prestigiosa illusio in oculo videntis fieri potest. cum visio per aliquam formam necessario habeat terminari. Preterea si dicatur quod forma illa sit in aere circumstante. hoc non potest esse. tum quia aer non est susceptiuus alicuius forme seu figure. tum etiam quia non semper vnus & idem aer circa illam personam propter fluxibilitatem manere potest precipue quando mouetur. tum etiam quia sic videretur ab omnibus talis transformatio quod tamen non fit quia demones non videntur ad minus sanctorum virorum visiones decipere. Preterea sensus visiuus seu potentia visiua est potentia passiua. sed omne passiuum mouetur ab actiuo sibi proportionato. actiuum autem proportionatum sensui est duplex. Unum quasi originans actum scilicet obiectum. Aliud autem quasi deferens sicut medium. sed forma illa que videtur non potest esse obiectum sensus: neque etiam medium quasi deferens. De primo scilicet quod non potest esse obiectum. quia a nulla re sumi potest vt in precedenti argumento tactum est cum non sit in sensu a re accepta. nec in ipsa re nec etiam in ipso aere quasi in medio deferente vt prius tactum est in tercio argumento. Preterea si demon mouet vim cognitiuam interiorem aut hoc facit se obijciendo virtuti cognitiue. aut hoc facit immutando ipsam. non autem hoc facit se ei obijciendo. quia oporteret quod vel assumeret corpus: et sic non posset interius ingredi ad organum imaginationis. cum duo corpora non sint simul in eodem loco: neque in assumendo fantasma. quod etiam esse non potest. quia fantasma non est sine quantitate. Demon autem omni quantitate caret: similiter etiam non potest hoc facere immutando. quia aut immutaret alterando quod videtur non posse facere: quia omnis alteratio fit per qualitates actiuas quibus demones carent. Aut immutaret transmutando siue localiter mouendo quod videtur esse inconueniens duabus rationibus. Primo quidem quia transmutatio organi non posset fieri sine sensu doloris. Secundo quia secundum hoc demon non ostenderet homini nisi nota. cum tamen Augus. dicit. quod ostendit homini formas et notas & ignotas. ergo videtur quod demones nullo modo possunt imaginationem vel sensum hominis decipere. Sed contra Augus. xviij. de ci. dei. dicit quod transmutationes hominum in animalia bruta que dicuntur arte demonum facte non fuerunt secundum veritatem sed solum secundum apparentiam. Hoc autem fieri non posset si demones humanos sensus transmutare non possent. Preterea alludit et autoritas Augus. in li. lxxxiij. q. que etiam prius allegata fuit. serpit hoc malum demonis per omnes aditus sensuales &c. Responsio si lector voluerit super modum transmutandi inspicere inueniet in secunda parte operis. ca. vi. varios modos. Ad presens tantummodo scholastice procedendo. dicamus trium doctorum sententias concordantes in eo quod diabolus potest fantasiam hominis decipere. vt homo verum animal videatur. inter quas etiam vltima subtilior ceteris. que et sancti Tho. est. Et prima est domini Anthonini in prima parte summe. ti. v. c. v. §. v. declarantis quod diabolus fantasiam hominis ad decipiendum quandoque operatur: et precipue circa illusionem sensuum. et declarat naturali ratione. canonis auctoritate & experimentorum multiplicitate. Primum sic. Corpora naturaliter subduntur et obediunt nature angelice quantum ad motum localem. Angeli autem mali etiam si amiserint gratiam non tamen virtutem naturalem. vt sepius supra tactum est. Cum autem potentia fantastica siue imaginatiua sit corporalis id est affixa organo corporeo naturaliter subditur etiam malis: vt possint eam transmutare causando varias fantasias ex descensione humorum et spirituum ad principium sensitiuum procurata ab eis. hec ille. et subdit. Patet et ex hoc canone. xxvi. q. v. episcopi. Illud non est obmittendum quod quedam scelerate mulieres post sathan retro conuerse demonum illusionibus & fantasmatibus seducte credunt se et profitentur cum dyana horis nocturnis dea paganorum. vel cum herodiade & cum innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias. et multa terrarum spacia in tempeste noctis silentio pertransire. et infra. Qua propter sacerdotes predicare debent populo dei vt nouerint omnino hec falsa esse. et non a diuino sed a maligno spiritu talia fantasmata mentibus fidelium irrogari. siquidem ipse sathanas transformat se in diuersarum personarum species atque similitudines & mentem quam captiuam tenet in somnis deludendo per deuia queque deducit. Et quidem intellectus huius canonis in prima questione tactus est quo ad quatuor que predicanda sunt. Sed quod non valeant