Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/69

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Primo quia deus non limitauit suam virtutem ad naturalem processum aut etiam ad influentias corporum celestium vt videlicet preter illa agere non possit ideo & preter illa sepissime egit in punitione peccaminum. mortalitates & alia inferendo preter omnem influentiam corporum. sicut in punitione peccati superbie in dauid super mortalitatem inflictam populo propter populi numerationem &c. Secundo hoc vtique congruit diuine sapientie que cum rebus omnibus sic administrat vt eas proprijs motibus agere sinat. Ideo sicut non conuenit maliciam demonis omnino impedire sed potius decet ipsam permittere vt agat quantum ad bonum vniuersi spectare potest. licet continuo etiam refrenatur per bonos angelos vt non tantum noceat quantum nocere vellet. Ita etiam non conuenit maliciam humanam refrenare super ea ad que ex libertate arbitrij potest. vt est fidem abnegare & seipsum demoni deuouere que vtique facere in potestate sunt voluntatis humane. Ex quibus etiam duobus cum deus maxime offenditur iuste permittit ea que a malefica desiderantur & propter que fidem abnegauit & ad que diaboli potentia se extendit vt est hominibus iumentis & terre frugibus posse nocere. Tercio deus iuste permittit illa mala fieri per que diabolus etiam per indirectum maxime torquetur & summam recipit displicentiam sed per illa mala que a maleficis virtute demonum fiunt per indirectum diabolus maxime torquetur dum contra suam voluntatem deus omnibus malis ad gloriam sui nominis ad fidei commendationem ad electorum purgationem & cumulum meritorum vtitur. Certum est enim quod inter omnes displicentias quas diabolus ex superbia que semper contra deum erigit. iuxta illud. Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper. hec precipua est qua sibi displicet quod deus omnia sua machinamenta in sui gloriam &c. conuertit. Iuste ergo deus cuncta permittit. Ad secundum superius responsum est. & oportet respondere ad duo que includuntur in argumento. scilicet quod non dicitur diabolus fortior deo nec eius factura. immo cernitur quod minime virtutis existit cum nihil possit nisi permissione diuina. vnde eius virtus potest dici minima comparando ad diuinam permissionem. licet sit maxima comparando ad virtutes corporales quas naturaliter excedit. iuxta illud sepe allegatum. Non est potestas super terram que ei valeat comparari. Job. xli. Alterum ad quod respondendum. Cur videlicet deus potius super vim generatiuam permittit maleficia fieri quam super alios actus humanos. De quibus etiam supra tactum est in materia de permissione diuina sub titulo. quomodo malefice vim generatiuam & actum venereum impedire possunt. Est enim hoc propter feditatem illius actus. Et quia originale peccatum inflictum ex culpa primorum parentum per illum actum transfunditur · & exemplificatur etiam de serpente qui primum instrumentum diaboli fuit. &c. Ad tercium dicendum quod sicut intentio & appetitus diaboli maior est ad temptandum bonos quam malos. licet ex parte temptati magis temptat malos quam bonos. id est quod amplior abilitas est in malis ad recipiendum temptationem demonis quam sit in bonis. Ita etiam plus affectat ledere bonos quam malos. licet maiorem abilitatem ledendi inueniret in malis quam in bonis. Et huius est ratio. quia secundum Grego. quanto crebrius quis diabolo se subijcit tanto intolerabiliorem sibi facit vt ei reluctari non possit. Sed cum mali crebrius se subijciant diabolo eis fit temptatio magis intolerabilis & frequentior cum non habeant scutum fidei formate quo se tueantur. De quo scuto apostolus Ephe. vi. In omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Sed ex alia parte magis & acrius impugnat bonos quam malos. Et ratio quia cum iam possideat malos non autem bonos. ideo magis conatur per tribulationem trahere ad sui dominium iustos quos non habet quam peccatores possessos. sicut aliquis princeps terrenus magis insurgit contra illum qui plus aufert de iure suo vel qui plus nocet regno quam contra illos qui non sibi contrariantur. Ad quartum quod deus permittit mala fieri non vult tamen mala fieri vltra premissa que tacta sunt predicator declarare potest per quinque signa voluntatis diuine. que sunt preceptum. prohibitio. concilium. operatio. & permissio. vide sanctum Thomam precipue in prima parte. quia ibi planius declarat. q. xix. ar. xij. Nam licet vna sit voluntas in deo que est ipse deus sicut & vna eius essentia. tamen per respectum ad eius opera indicatur & significatur nobis eius voluntas multipliciter secundum quod Psalmista dicit. Magna opera domini exquisita in omnes voluntates eius. Unde voluntas in deo distinguitur non ex parte rei sed ex parte suorum effectuum ita vt voluntas proprie dicta dicatur voluntas beneplaciti. Voluntas methaphorice dicta dicatur voluntas signi inquantum videlicet per signa & methaphora indicatur nobis deum hoc velle. A simili. Sicut paterfamilias vnam habens in se voluntatem demonstrat illam quinque modis. scilicet per se & per alium. Per se dupliciter. directe & indirecte. Directe cum aliquid operatur. & tunc est operatio. Indirecte autem quando non impedit operantem sicut & in. iiij. phisicorum dicitur. Remouens & prohibens est mouens per accidens. & quantum ad hoc dicitur signum permissio.