Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/7

E Wikisource
Haec pagina emendata est

in maximum augmentum maleficarum & confortationem illius heresis. Ideo prefati inquisitores totis eorum viribus. cunctis periculis & insultibus obuiare volentes. tractatum quendam non tam studiose quam & laboriose collegerunt. In quo non tam huiusmodi predicatorum ignorantiam. pro catholice fidei conseruatione repellere nisi sunt. quantum etiam in exterminium maleficarum debitos modos sententiandi & easdem puniendi. iuxta dicte bulle tenorem. & sacrorum canonum instituta laborarunt. At quoniam consonum rationi est. vt ea que pro communi vtilitate fiunt. etiam communi approbatione doctorum roborentur. Ideo ne prefati rectores discoli. & predicatores sacrarum litterarum ignari. estimarent predictum tractatum sic vt premittitur collectum. minus bene doctorum determinationibus & sententijs fulcitum. eundem alme vniuersitati Colonien. seu nonnullis ibidem sacre pagine professoribus. ad discutiendum & collationandum obtulerunt. vt si qua reprehensibilia. & a catholica veritate dissona reperirentur eorum iudice sic refutarentur. quod tamen consona catholice veritati approbarentur. quod subscriptis modis factum fuit.

¶ In primis Egregius dominus Lambertus de monte manu sua propria se subscripsit prout sequitur. Ego Lambertus de monte. sacre theologie humilis professor. Decanus pro tempore facultatis sacre pagine eiusdem studij Colonien. fateor hac manu mea propria. istum tractatum tripartitum. per me lustratum & diligenter collationatum quo ad eius partes primas. nihil continere saltim meo humili iudicio. quod sit contrarium. aut sententijs non errantium philosophorum. aut contra veritatem sancte catholice & apostolice fidei. aut contra doctorum determinationes a sancta ecclesia approbatorum aut admissorum. Tercia etiam pars vtique sustinenda & approbanda quo ad illorum hereticorum punitiones de quibus tractat inquantum sacris canonibus non repugnat. Iterum propter experimenta in hoc tractatu narrata. que vtique propter famam tantorum virorum precipuorum etiam inquisitorum creduntur esse vera. Consulendum tamen videtur. quod iste tractatus doctis & viris zelosis. qui ex eo sana varia & matura consilia in exterminium maleficarum conferre possunt communicetur. simul & ecclesiarum rectoribus timoratis & conscientiosis dumtaxat ad quorum doctrinam subditorum corda in odium tam pestifere heresis incitari poterunt. ad cautelam bonorum pariter & malorum inexcusabilitatem atque punitionem. vt sic misericordia in bonis & iusticia in malis luce clarius pateat. & in omnibus deus magnificetur ipso prestante cui laus & gloria. ¶ Deinde ad idem venerabilis magister Jacobus de stralen. etiam propria manu sua se subscripsit in hunc modum. Ego Jacobus de stralen sacre theologie professor minimus. post visitationem tractatus memorati. sentio conformiter per omnia his que per venerabilem magistrum nostrum Lambertum de monte decanum sacre theologie. superius annotata sunt. quod attestor hac scriptura manus mee. ad dei laudem. ¶ Pariformiter eximius magister Andreas de ochsenfurt. etiam propria manu se subscripsit vt infra. Conformiter mihi andree de ochsenfurt. sacre theologie professori nouissimo. Videtur censendum de materia oblati tractatus. quantum prima facie apparuit. quod contestor manus mee scriptura. ad finem in eodem expressum promouendum. ¶ Consequenter autem Egregius magister Thomas de scocia. similiter se propria manu sua subscripsit prout sequitur. Ego Thomas de scocia sacre theologie doctor. licet immeritus conformiter sentio per omnia venerabilibus magistris nostris precedentibus. in materia prefati tractatus. per me examinati. quod attestor manu propria mea. ¶ Subsequenter & secunda subscriptio contra prefatos predicatores incautos sic acta fuit. In primis positi fuerunt articuli prout sequitur. Primo inquisitores heretice prauitatis deputatos auctoritate sedis apostolice. iuxta formam canonum. commendant magistri sacre theologie subscripti & hortantur quod dignentur prosequi cum zelo eorum officium. ¶ Secundo quod maleficia posse fieri permissione diuina. ex cooperatione diaboli per maleficos aut maleficas non est contrarium fidei catholice. sed consonum dictis sacre scripture immo necessarium est. iuxta sententias sanctorum doctorum. illa quandoque posse fieri admittere. ¶ Tercio predicare ergo maleficia non posse fieri erroneum est. quia sic predicantes impediunt quantum in eis est opus pium inquisitorum in preiudicium salutis animarum. secreta tamen que quandoque ab inquisitoribus audiuntur. non sunt omnibus reuelanda. ¶ Ultimo exhortandi veniunt omnes principes & quicunque catholici. vt assistere dignentur tam pijs votis inquisitorum pro defensione sancte catholice fidei. ¶ Demum vero subscripti & suprascripti doctores predicte facultatis theologie. manibus proprijs se subscripserunt. prout ego Arnoldus notarius infrascriptus ex reuelatione honesti Johannis vorda. de Mechlinia alme vniuersitatis Colonien. bedelli iurati. qui mihi hoc retulit audiui. & vt ex manibus etiam supra & infrascriptis apparuit vidi in hunc qui sequitur modum. Ego Lambertus de monte sacre theologie humilis professor. ita sentio vt prescribitur. teste hac manu mea propria pro tempore decanus. ¶ Ego Jacobus de stralen. sacre theologie professor minimus. ita sentio vt supra scribitur. quod testificor manu mea propria. ¶ Ego Udalricus kridiviß de eßlingen sacre theologie professor nouissimus vt prescriptum est ita sentiendum. hac manus proprie scriptura censeo. ¶ Et ego Conradus de